|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod Christus maius dilectionis
signum nobis ostendit tradendo corpus suum in cibum quam patiendo pro
nobis.
Caritas enim patriae perfectior est quam caritas viae. Sed beneficium
illud quo nobis Christus contulit corpus suum dans nobis in cibum,
magis assimilatur caritati patriae, in qua plene fruemur Deo; passio
autem quam pro nobis subiit, magis assimilatur caritati viae, in qua
nobis pro Christo imminet patiendum. Ergo maius est dilectionis
signum quod Christus corpus suum tradidit nobis in cibum, quam quod
Christus passus est pro nobis.
Sed contra, est quod dicitur Ioann. XV, 13: maiorem caritatem
nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
Respondeo. Dicendum, quod illud quod est potissimum in unoquoque
genere, est mensura omnium eorum quae sunt illius generis, ut patet
per philosophum in X Metaphys. Potissimum autem in genere amoris
hominum est amor quo quis amat seipsum; et ideo ex hoc amore necesse
est mensuram accipere omnis amoris quo quis alium amat. Unde et in
IX Eth. philosophus dicit, quod amicabilia quae sunt ad alterum,
veniunt ex amicabilibus quae sunt ad seipsum. Pertinet autem ad amorem
quo quis amat seipsum, ut velit sibi bonum: unde tanto aliquis alium
magis amare probatur, quanto magis bonum quod sibi vult, propter
amicum praetermittit, secundum illud Prov. XII, 26: qui
negligit damnum propter amicum, iustus est. Vult autem homo sibi
triplex bonum particulare; quae sunt anima, corpus et res exteriores.
Est ergo aliquod signum amoris quod aliquis in rebus exterioribus
propter alium detrimentum patiatur; maius autem amoris signum, si
etiam corporis proprii detrimentum patiatur, vel labores vel verbera
pro amico sumendo; maximum autem dilectionis signum, si etiam animam
suam deponere velit, pro amico moriendo. Quod ergo Christus pro
nobis patiendo animam suam posuit, maximum fuit dilectionis signum.
Quod autem corpus suum dedit in cibum sub sacramento, ad nullum
detrimentum ipsius pertinet. Unde patet quod primum est maius
dilectionis signum: unde et hoc sacramentum est memoriale quoddam et
figura passionis Christi; veritas autem praeeminet figurae, et res
memoriali.
Ad primum ergo dicendum quod exhibitio corporis Christi in sacramento
habet quidem figuram quamdam caritatis qua diligit nos Deus in patria;
sed passio eius pertinet ad ipsam Dei dilectionem, nos a perditione ad
patriam revocantem; dilectio autem Dei non est maior in patria quam
sit in praesenti.
|
|