|
Ad primum sic proceditur: videtur quod certitudo adhaesionis in
haeretico vel malo Catholico sit actus fidei virtutis.
1. Quia secundum philosophum in II Ethicor., tria sunt in
anima, potentia, passio et habitus. Sed illa certitudo adhaesionis
non potest attribui potentiae, quia est meritoria vel demeritoria:
potentiis autem non meremur neque demeremur; similiter non potest
pertinere ad passiones, quia passiones pertinent ad appetitum
sensitivum, qui non potest extendi ad hoc quod inhaereat veritati
divinae. Ergo relinquitur quod pertineat ad aliquem habitum. Sed
habitus ad quem pertinet certitudo adhaesionis, est virtus fidei.
Ergo certitudo adhaesionis in haeretico vel malo Catholico est actus
ipsius fidei.
2. Praeterea, omne quod agit ad similitudinem alicuius, videtur
agere in virtute illius. Sed haereticus per certitudinem adhaerens his
quae credit, agit secundum similitudinem fidei; cui in tantum
certitudinaliter inhaeret, in quantum aestimat se rectam fidem habere.
Ergo operatur in virtute fidei; et ita videtur quod illa certitudo
adhaesionis sit actus virtutis fidei.
3. Praeterea, tota firmitas spiritualis aedificii est a fide,
secundum illud Matth. VII, 25: venerunt flumina, flaverunt
venti (...) et non potuerunt movere eam; fundata enim erat supra
firmam petram, scilicet supra fidem. Sed certitudo adhaesionis ad
firmitatem spiritualem pertinet. Ergo est actus virtutis fidei.
Sed contra, quod non est, non potest agere. Sed in haeretico vel
malo Christiano non est virtus fidei. Ergo certitudo adhaesionis non
potest in eis esse actus virtutis fidei.
Respondeo. Dicendum, quod si aliquis id quod est commune multis,
accipiat ut proprium uni, necesse est quod decipiatur. Certitudo
autem adhaesionis non est propria virtutis fidei. Primo quidem, quia
convenit virtutibus intellectualibus, puta sapientiae, scientiae et
intellectui. Secundo, quia convenit non solum fidei verae, sed etiam
falsae; sicut enim est opinio vera et falsa, ita et fides; nec minus
firmiter inhaeret aliquis veritati quam falsitati, ut philosophus dicit
in VII Ethic. Tertio, quia certitudo inhaesionis non semper
provenit ex aliquo habitu; sed ex proprio arbitrio aliquis potest
assensum suum firmare ad aliquod verum vel falsum antequam habeat
habitum. Quarto, quia certitudo inhaesionis non solum competit fidei
formatae, quae est virtus, sed etiam fidei informi, quae non est
virtus. Dicendum est ergo, quod in haeretico certitudo inhaesionis
est actus falsae fidei; in malo autem Catholico est actus fidei
informis. Et sic in neutro est actus virtutis fidei.
Ad primum ergo dicendum, quod divisio illa datur de his quae sunt in
anima per modum principii actus. Nam omnis operatio animae aut est ex
aliqua passione, aut ex aliquo habitu, aut ex pura potentia.
Huiusmodi autem certitudo inhaesionis non potest esse ex passione. In
malo autem Catholico est ex habitu fidei informis. Sed in haeretico
est vel ex habitu perverso fidei, vel ex pura potentia, sicut in
principio antequam habitum acquisiverit; non enim potest dici quod
perversa fides sit habitus infusus. Quod autem dicitur, quod
potentiis non meremur neque demeremur, si sic intelligatur quod non
meremur neque demeremur hoc ipso quod habemus potentias, verum est: si
autem sic intelligatur quod pura potentia non possit esse principium
merendi neque demerendi, verum est quantum ad meritum, quod non potest
esse sine gratia; non est autem verum quantum ad demeritum, alioquin
ille qui a principio peccat, antequam acquirat habitum vitiosum, non
demeretur.
Ad secundum dicendum, quod aliquis potest agere secundum similitudinem
alicuius dupliciter: uno modo secundum similitudinem veram, et sic
vere agit aliqualiter in virtute illius; alio modo secundum
similitudinem apparentem, et sic agit in apparentia virtutis illius.
Et ita est in proposito. Unde in haeretico certitudo adhaesionis est
actus fidei apparentis, non autem fidei verae.
Ad tertium dicendum, quod sicut ex fide vera dependet firmitas
spiritualis aedificii, ita etiam ex fide falsa procedit firmitas
diabolici aedificii.
|
|