|
Ad primum sic proceditur: videtur quod liceat celebrare conceptionem
dominae nostrae.
Si enim non liceat, hoc non est nisi quia fuit concepta in originali
peccato. Sed non fuit concepta in originali peccato, ut videtur;
quia beata virgo facta est ut speciali modo esset habitaculum Dei.
Ergo debuit ad hoc specialiter praeparari. Non autem praeparata est
secundum corpus, quod conceptum est ex sexuum commixtione; nec etiam
quantum ad animam, quia alii etiam leguntur sanctificati in utero; et
ita relinquitur quod fuerit specialiter praeparata per immunitatem ab
originali peccato; et sic licet eius conceptionem celebrare.
Sed contra, est quod hoc privilegium solius Christi dicitur esse,
quod sine originali peccato est conceptus. Non ergo competit beatae
virgini; et ita eius conceptio non est celebranda.
Respondeo. Dicendum, quod hic inducuntur duae quaestiones: una
principalis, altera accessoria, scilicet an beata virgo fuerit
concepta cum originali; quod oportet primo determinari. Est ergo
considerandum, quod unusquisque peccatum originale contrahit ex hoc
quod fuit in Adam secundum seminalem rationem, ut Augustinus dicit
super Genesim ad litteram. Omnes autem illi in Adam fuerunt secundum
seminalem rationem qui non solum ab eo carnem acceperunt, sed etiam
secundum naturalem modum originis ab eo sunt propagati. Sic autem
processit ab Adam beata virgo, quia nata fuit per commixtionem
sexuum, sicut et ceteri; et ideo concepta fuit in originali peccato,
et includitur in universitate illorum de quibus apostolus dicit ad
Rom. V, 12: in quo omnes peccaverunt; a qua universitate solus
Christus excipitur, qui in Adam non fuit secundum seminalem
rationem: alioquin si hoc alteri conveniret quam Christo, non
indigeret Christi redemptione. Et ideo non tantum debemus dare matri
quod subtrahat aliquid honori filii, qui est salvator omnium hominum,
ut dicit apostolus, I ad Tim. II, 4. Quamvis autem beata virgo
in originali concepta fuerit, creditur tamen in utero fuisse
sanctificata, antequam nata. Et ideo circa celebrationem conceptionis
eius diversa consuetudo Ecclesiarum inolevit. Nam Romana Ecclesia
et plurimae aliae, considerantes conceptionem virginis in originali
peccato fuisse, festum conceptionis non celebrant. Aliqui vero
considerantes sanctificationem eius in utero, cuius tempus ignoratur,
celebrant conceptionem; creditur enim quod cito post conceptionem et
animae infusionem fuerit sanctificata. Unde illa celebritas non est
referenda ad conceptionem ratione conceptionis, sed potius ratione
sanctificationis. Sic ergo non est ideo celebranda conceptio
praedicta, quia fuerit sine peccato originali concepta. Non enim per
hoc tollitur quin fuerit specialius ceteris praeparata, eo quod in ipsa
sanctificatione copiosius ceteris munus gratiae accepit; non solum ut
purgaretur a peccato originali, sed ut tota eius vita redderetur
immunis ab omni peccato tam mortali quam veniali, ut dicit Anselmus.
|
|