|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod clericus beneficiatus
teneatur, in scholis existens, dicere officium mortuorum.
Ille enim qui recipit bona temporalia alicuius, tenetur ei in
spiritualibus recompensare. Sed iste clericus accipit bona quae
fuerunt defunctorum. Ergo tenetur pro eis dicere officium mortuorum.
Sed contra, ille qui minus recipit minus tenetur. Sed clericus qui
in scholis moratur, minus recipit quam alii qui in Ecclesia
residentiam faciunt, qui recipiunt quotidianas distributiones. Ergo
non tenetur dicere officium mortuorum sicut illi.
Respondeo. Dicendum, quod clericus, ex hoc ipso quod est clericus,
et praecipue in sacris ordinibus constitutus, tenetur dicere horas
canonicas. Videntur enim tales specialiter esse assumpti ad laudem
divinam, secundum illud Is. XLIII, 7: omnem qui invocat nomen
meum, in laudem meam creavi illum. Sed in quantum est clericus
beneficiatus in hac Ecclesia, tenetur dicere officium secundum modum
illius Ecclesiae. Est ergo considerandum, quod officium mortuorum
quandoque in Ecclesia dicitur sicut ordinarie pertinens ad Ecclesiae
officium, sicut in tota Ecclesia in die animarum dicitur officium pro
mortuis; et in qualibet Ecclesia est aliqua super hoc specialis
consuetudo, puta ut dicatur ordinarie officium mortuorum semel in
septimana, vel qualitercumque aliter secundum certum tempus. Et ad
huiusmodi officium mortuorum tenetur clericus beneficiatus in aliqua
Ecclesia, etiam in scholis existens, ut per hoc satisfaciat mortuis,
quorum recipit bona. Aliquando vero dicitur officium mortuorum in
Ecclesia extraordinarie, propter aliquam causam specialiter
emergentem, puta ad preces alicuius personae, vel propter aliquid
huiusmodi. Et ad huiusmodi officium mortuorum non tenetur clericus
existens in scholis.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|