|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod episcopus peccet dans
beneficium bono, si praetermittat meliorem.
Quia qui facit contra conscientiam, aedificat ad Gehennam. Sed iste
episcopus praetermittens meliorem, videtur facere contra conscientiam.
Ergo peccat mortaliter, aedificans ad Gehennam.
Sed contra, est quod etiam secundum iura sufficit dare bono, si sit
idoneus ad serviendum in Ecclesia.
Respondeo. Dicendum, quod aliquis potest dici melior dupliciter:
uno modo simpliciter, quia est sanctior, plus habens de caritate;
alio modo dicitur aliquis melior quoad aliquid. Contingit autem
quandoque aliquem esse meliorem simpliciter, qui tamen non est melior
quantum ad hoc quod beneficium percipiat: quia alius forte potest
Ecclesiam magis iuvare vel per consilium sapientiae, vel per auxilium
potentiae, vel quia servivit in Ecclesia. Non ergo episcopus tenetur
semper dare meliori simpliciter, sed tenetur dare meliori quoad hoc:
non enim potest esse quod unum praeferat alteri nisi propter aliquam
causam: quae si quidem pertineat ad honorem Dei et utilitatem
Ecclesiae, iam quantum ad hoc iste est melior; si autem illa causa ad
hoc non pertineat, erit acceptio personarum, quae tanto est gravior,
quanto in rebus divinis committitur. Unde super illud Iacob. II:
tu sede hic bene, etc., dicit Glossa Augustini: si hanc distantiam
sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus, non est putandum
leve esse peccatum in acceptione personarum habere fidem domini
gloriae. Quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris Ecclesiae,
contempto paupere sanctiore et instructiore?
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|