|
Ad quartum sic proceditur: videtur quod pauper non tenetur decimas
solvere diviti sacerdoti.
1. Ideo institutum est ut decimae solvantur ad sustentationem
ministrorum Ecclesiae. Sed sacerdos dives habet alias unde
sustentetur. Ergo non sunt ei decimae solvendae, et praecipue a
paupere.
2. Praeterea, in multis terris decimae non solvuntur; quod tamen
praelati corrigerent, si homines ex necessitate iuris divini decimas
solvere tenerentur. Non ergo videtur quod praesertim pauperes
teneantur solvere decimas divitibus sacerdotibus.
1. Sed contra. Est quod dominus Matth. cap. XXIII, 23,
dicit: haec oportuit facere, scilicet iudicium et veritatem, et illa
non omittere, scilicet ea quae pertinent ad decimarum solutionem.
2. Praeterea, Luc. XVIII, 12, Pharisaeus dicit: decimas
do omnium quae possideo.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut philosophus docet in V Ethic.
medium iustitiae accipitur non solum quoad nos, sicut in ceteris
virtutibus, sed etiam secundum rem: quia scilicet in aliis virtutibus
attenduntur diversae conditiones personarum, secundum quas medium
diversificatur: sicut circa cibos, quod est multum uni, est paucum
alteri vel moderatum; sed in iustitia non variatur medium secundum
diversas personae conditiones, sed attenditur solum ad quantitatem
rei. Qui enim emit rem aliquam, debet tantum solvere quantum valet,
sive a paupere, sive a divite emat. Reddere autem debitum est actus
iustitiae; et ideo ad hoc quod alicui reddatur, quod ei debetur, non
refert utrum sit dives vel pauper. Decimae autem sacerdotibus debentur
in communi quidem secundum ius naturale. Naturalis autem ratio dictat
ut illi qui pro populo in spiritualibus laborant, a populo stipendia
suae sustentationis accipiant; et secundum hoc etiam in novo testamento
est iure divino sancitum: nam, ut dicitur I ad Cor. c. IX,
14: dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, ut de
Evangelio vivant. Sed in lege veteri iudiciali praecepto taxata est
quantitas eius quod ministris Dei est a populo solvendum, scilicet
decima; et hoc etiam Ecclesia statuit in populo Christiano
solvendum. Unde, cum sacerdotibus decimae debeantur tum de iure
naturali, tum de iure divino, tum etiam ex statuto Ecclesiae,
quamvis sacerdos sit dives, nihilominus pauper tenetur ei decimas
solvere.
Ad primum ergo oportet respondere dupliciter. Uno modo ut dicatur,
quod decimarum solutio est instituta non solum ad sustentationem
ministrorum Ecclesiae, sed etiam ad sustentationem pauperum, quibus
debet de domo Dei provideri; unde dicitur Malach. III, v.
10: inferte omnem decimationem (...) ut sit cibus in domo mea;
et sic sacerdoti, qui non solum sibi, sed pauperibus providere debet,
quantumcumque diviti, sunt decimae necessariae. Alio modo potest
dici, quod necessitas sustentationis ministrorum fuit ratio
ecclesiasticae institutionis de decimarum solutione; sed ex quo
officium est alicui debitum per statutum Ecclesiae, nihilominus ei
debetur quamvis sit dives.
Ad secundum dicendum, quod sicut Paulus laudabiliter non exigebat
sumptus qui sibi propter praedicationem Evangelii debebantur, ne quod
impedimentum fieret Evangelio, aut scandalum fidelibus Christi; non
tamen illi peccabant non ministrantes sumptus quos apostolus sibi
debitos remittebat: ita etiam praelati Ecclesiae laudabiliter faciunt
non exigendo decimas in terris illis in quibus propter dissuetudinem
timent scandalum generari; non peccant illi qui non solvunt decimas in
terris illis in quibus non est consuetum; peccarent autem si obstinate
exigentibus dare recusarent; et ideo, ut huic peccato obvient
sacerdotes, in terris illis non exigunt decimas.
|
|