|
Circa primum sic proceditur: videtur quod magis sit meritorium obedire
praelato quam facere aliquid ad dictum fratris.
1. Maiori enim merito maius demeritum opponitur. Sed magis
demeretur ille qui est inobediens praelato quam ille qui non assentit
dicto fratris. Ergo et magis meretur aliquis obediendo praelato quam
assentiens dicto fratris.
2. Sed contra, ubi est maior humilitas, ibi videtur esse maius
meritum; quia humilibus dat Deus gratiam, ut dicitur Iacob. IV.
Sed maioris humilitatis videtur esse quod aliquis aequali se subiiciat
faciens aliquid ad dictum eius, quam quod aliquid subiiciat se
superiori, obediens praelato. Ergo magis videtur esse meritorium quod
aliquis faciat ad dictum fratris, quam quod obediat praelato.
Respondeo. Dicendum, quod aliquis actus potest dici magis meritorius
dupliciter. Uno modo ex genere operis; et sic ille actus est magis
meritorius qui est excellentioris virtutis. Manifestum est autem quod
latria, per quam aliquis servit Deo, est excellentior virtus quam
beneficentia, qua quis satisfacit proximo; sicut et diligere Deum est
magis meritorium quam diligere proximum. Quod autem aliquid fiat ad
dictum fratris, pertinet ad amicitiam vel beneficentiam, qua quis
diligit proximum; quod autem obediatur praelato inquantum est Dei
minister, pertinet ad religionem, qua quis colit et diligit Deum; et
ideo magis est meritorium quod aliquis faciat aliquid obediens
praelato, vel servans votum, quam si aliquid faciat ad dictum
fratris. Alio modo potest dici aliquis actus magis meritorius ex eo
quod procedit ex maiori caritate, licet sit minor ex suo genere; et
sic nihil prohibet magis mereri illum qui facit aliquid ad dictum
fratris.
Primum ergo concedimus.
Ad secundum dicendum, quod ille qui facit aliquid ad dictum fratris,
facit propria sponte; unde maioris humilitatis esse videtur quam quod
aliquis obediat praelato tamquam superiori.
|
|