|
Circa primum sic proceditur: videtur quod clerici peccent mortaliter,
si ea quae eis superfluunt in eleemosynas non largiantur.
1. Quia super illud Luc. III, 11: qui habet duas tunicas,
det unam non habenti, dicit Glossa: de duabus tunicis dividendis
datur praeceptum; quia si una dividatur, nemo vestitur in dimidia
tunica, et nudus remanet qui accipit et qui dedit. Sed per
largitionem unius tunicae intelligitur largitio eorum quae superfluunt
ad necessitatem vitae, ut patet per ea quae in eadem Glossa
praemittuntur. Ergo dare superflua est in praecepto. Sed qui
transgreditur praeceptum, peccat mortaliter. Ergo ille qui non dat
superflua pauperibus, peccat mortaliter.
2. Praeterea, praeceptum plus obligat quam consilium. Sed dare
omnia quae quis possidet, est consilium; et tamen ad hoc homo
obligatur in casu extremae necessitatis. Ergo etiam extra casum
extremae necessitatis tenetur aliquis superflua dare pauperibus, cum
hoc sit in praecepto; et ita qui non largitur, peccat mortaliter.
3. Praeterea, quicumque consumit quod est alterius, tenetur ad
restitutionem. Sed bona clericorum sunt pauperum, ut patet per
Glossam Hieronymi super illud Is. III, 14: rapina pauperum in
domo vestra. Ergo si clerici inutiliter bona ecclesiastica consumunt,
tenentur restituere pauperibus aliunde, si habuerint.
4. Praeterea, quicumque facit se impotentem ad id quod tenetur
facere, peccat mortaliter. Sed clerici, faciendo superfluas
expensas, faciunt se impotentes ad subveniendum pauperibus, ad quod
tenentur. Ergo videtur quod peccent mortaliter.
Sed in contrarium videtur esse consuetudo quae apud multos praevaluit.
Respondeo. Dicendum, quod aliter videtur se habere circa bona
patrimonialia et circa bona ecclesiastica. Nam bonorum patrimonialium
vel licite acquisitorum, homo vere est dominus; unde, quantum
pertinet ad conditionem ipsius rei, potest re sua uti ut vult: et ex
hac parte non accidit peccatum. Potest tamen peccatum accidere ex
inordinato modo utendi: vel per superabundantiam, dum scilicet
inutiliter consumit bona propria in ea in quae non oportet; vel
secundum defectum, in quantum scilicet non erogat ea in quae oportet.
Utroque enim modo corrumpitur virtus, ut dicitur in II Ethic.
Bonorum vero ecclesiasticorum clerici non sunt vere domini, sed
dispensatores, secundum illud I ad Corinth., IX, 17:
dispensatio autem mihi credita est. Pertinet autem ad dispensatorem ut
fideliter distribuat ea quae eius dispensationi committuntur, secundum
illud I ad Cor., IV, 2: hic iam quaeritur inter dispensatores,
ut fidelis quis inveniatur. In his ergo potest dupliciter peccatum
contingere. Uno modo ex conditione ipsius rei; dum scilicet usurpat
sibi quasi rem propriam, et in usus suos convertit id quod esset aliis
erogandum. Alio modo ex inordinato usu eorum quae in partem suam
cedunt, sicut etiam de aliis dictum est. Verum, quia horum
dispensatio fidei dispensatoris committitur, ut dictum est; si quis
bona fide dispensat ecclesiastica bona, inde accipiens quod sibi
convenit secundum conditionem status et personae, et aliis largitur
secundum quod sibi videtur bona fide expedire, non peccat mortaliter,
etiam si forte aliquid plus in suos usus convertat quam oporteat.
Talia enim, quia in singularibus est eorum iudicium, non possunt per
omnimodam certitudinem definiri. Unde si non sit multus excessus,
potest compati bonam fidem dispensatoris; si vero multus excessus fiat
non potest latere; et ita non potest cum bona fide dispensatoris hoc
agi. Si autem non conservet bonam fidem in dispensando, peccat
mortaliter.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut Augustinus dicit in Lib. de
sermone domini in monte, illa praecepta quae dominus tradidit
Matth., V, 39: qui percusserit te in unam maxillam, praebe ei
et aliam, et quae ibi sequuntur, sunt intelligenda secundum
praeparationem animi; ut scilicet homo sit paratus hoc facere quando
necessitas hoc requirit. Unde non semper est peccatum mortale quando
homo hoc non facit. Sed quando videt necessitatem imminere, si non
faciat, tunc peccat mortaliter: et eadem ratio est de hoc praecepto,
qui habet duas tunicas, det non habenti, et de omnibus similibus.
Unde non semper peccat mortaliter quotiescumque non dat pauperi qui
superfluum habet, sed quando necessitas imminet. Quando autem sit
talis necessitas quod obliget ad peccatum mortale, non potest ratione
determinari; sed committitur prudentiae et fidei dispensantis; unde si
bona fide det quando sibi videtur expedire, immunis est a peccato;
alioquin mortaliter peccat.
Ad secundum dicendum, quod illa eadem quae sunt consilia, cadunt sub
praecepto secundum animi praeparationem. Nullum enim consilium est
perfectius quam quod homo tradat animam suam pro fratribus suis; et
tamen hoc cadit sub praecepto secundum animi praeparationem, secundum
illud I Ioan., cap. III, 16: et nos debemus pro fratribus
animam ponere. Et similiter dare omnia sua pauperibus, cadit sub
praecepto secundum animi praeparationem; ut scilicet homo sit paratus
hoc facere, si necessitas immineat. Minor tamen necessitas requiritur
ad superflua eroganda quam ad omnia exhibenda; tamen hoc totum ratione
universali determinari non potest, sed committitur prudentiae, ut
dictum est.
Ad tertium dicendum, quod bona ecclesiastica non solum sunt
dispensanda pauperibus, sed etiam Ecclesiae ministris; unde secundum
canones debent dividi hoc modo, ut aliqua pars cedat in usus pauperum,
et aliqua pars in usus ministrorum et in cultum Ecclesiae. Aliter
ergo dicendum est de illis ecclesiasticis bonis quae principaliter sunt
attribuenda necessitatibus pauperum, et ex consequenti necessitatibus
ministrorum, sicut sunt bona hospitalium, et aliorum huiusmodi; et
aliter de illis bonis quae sunt principaliter attributa usibus
ministrorum, sicut sunt praebendae clericorum, et alia huiusmodi.
Nam in primis bonis peccatum committitur non solum ex abusu, sed etiam
ex ipsa rerum conditione, dum aliquis in suos usus assumit quod est
alterius; et ideo tenetur ad restitutionem tamquam defraudator rei
alienae. In secundis vero bonis non committitur peccatum nisi per
abusum, sicut et de bonis patrimonialibus dictum est; unde non tenetur
quis ad restitutionem, sed solum ad poenitentiam peragendam.
Ad quartum dicendum, quod neque moderatus usus divitiarum, neque bona
fides dispensatorum salvari videtur in eo qui scienter superfluas
expensas facit in voluptuosis conviviis, et aliis huiusmodi
superfluitatibus: et sic non est dubium quod in talibus peccat
mortaliter; unde dicitur Matth., XXIV, 48-51: si dixerit
malus servus ille in corde suo: moram facit dominus meus venire; et
coeperit percutere conservos suos, quod pertinet ad superbum et crudele
dominum; manducet autem et bibat cum ebriosis, quod pertinet ad
superflua et voluptuosa convivia: veniet dominus servi illius in die
qua non sperat, et ora qua ignorat, et dividet eum, scilicet a
societate sanctorum, partemque eius ponet cum hypocritis, scilicet in
Inferno: unde ibi subditur: ibi erit fletus et stridor dentium. Si
autem aliquis non multum in talibus excedat, potest bona fide fieri ab
aliquo qui vult secundum decentiam sui status morem gerere his quibus
convivit.
|
|