|
Et videtur quod non.
1. Sunt enim tres personae divinae. Si ergo unitas essentiae
poneret in numerum cum unitate personae, sequeretur quod in Deo esset
quaternitas, quod est haereticum. Non ergo unitas essentiae ponit in
numerum cum unitate personae.
2. Sed contra, si unitas essentiae sit penitus idem cum unitate
personae, non ponens cum ea in numerum, sequeretur, quod de quocumque
praedicatur unum, praedicaretur et reliquum. Sed unitas essentiae
praedicatur de tribus personis; dicimus enim, quod pater et filius et
spiritus sanctus sunt unum. Ergo unitas personalis praedicabitur de
eis, ut dicatur, quod pater et filius et spiritus sanctus sunt unus;
quod patet esse falsum.
Respondeo. Dicendum, quod unumquodque in quantum est unum, in
tantum est ens; unde ens et unum convertuntur. Est autem unumquodque
ens per suam formam, unde et unumquodque per suam formam habet
unitatem: et inde est quod quae est comparatio formae ad formam, eadem
est comparatio unitatis ad unitatem. Deus autem est formaliter Deus
per suam essentiam. Proprietas autem personalis est quasi forma
constituens personam: quae quidem realiter distinguitur ab alia persona
propter oppositionem relativam: sed proprietas personalis non
distinguitur realiter ab essentia, alioquin sequeretur quod in Deo
esset compositio, et quod aliquid adveniret ei per modum accidentis:
nam omne quod est extra essentiam rei, accidentaliter advenit.
Differt tamen proprietas personalis ab essentia, secundum modum
intelligendi et significandi. Nam essentia dicitur absolute;
proprietas vero personalis importat relationem. Unde patet quod unitas
personae non ponit in numerum cum unitate essentiae quasi realiter ab ea
differens, sed solum secundum modum intelligendi.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam primum procedebat secundum
differentiam rei: quae quia non est in divinis inter unitatem essentiae
et personae, ideo non potest poni quaternitas in Deo. Secundum vero
procedebat secundum differentiam quae est ex modo intelligendi et
significandi, ex quo provenit quod dicimus, quod pater et filius et
spiritus sanctus dicuntur unum, sed non unus.
|
|