|
Circa primum sic proceditur: videtur quod mortuus nullum detrimentum
sentiat ex hoc quod eleemosynae quas mandavit dari, retardantur.
Huiusmodi enim retardatio provenit ex negligentia executoris. Sed
negligentia unius non imputatur alteri. Ergo nullum detrimentum
mortuus patitur ex huiusmodi tarditate.
Sed contra, est quod propter huiusmodi tarditatem retardantur
orationes et sacrificia quae fierent pro anima defuncti, ex quibus
plurimum iuvaretur. Ergo ex huiusmodi tarditate patitur detrimentum.
Respondeo. Dicendum, quod hic est opus duplici distinctione. Primo
quidem ex parte ipsius detrimenti: distinguendum est enim duplex
detrimentum. Nam quoddam detrimentum est quod pertinet ad tolerantiam
poenae, secundum illud quod habetur I Corinth., III, 15: si
cuius opus arserit, detrimentum patietur. Aliud autem quod pertinet
ad subtractionem remedii. Secundo etiam distinguendum est ex parte
eleemosynae: circa quam potest considerari etiam meritum ipsius
eleemosynae, et effectus ipsius. Quantum ergo ad meritum eleemosynae
nullum detrimentum patitur defunctus ex praedicta tarditate, maxime si
quantum in ipso fuit, curam adhibuit ut huiusmodi eleemosynae cito
darentur, quia meritum principaliter ex voluntate et intentione
dependet. Sed quantum ad effectum eleemosynae patitur detrimentum,
non quidem ut pro huiusmodi tarditate puniatur, sed quia remedium ei
non adhibetur, dum suffragia differuntur, ex quibus plurimum
iuvaretur.
Ad primum ergo dicendum, quod negligentia unius non imputatur alteri
ad poenam; potest tamen redundare in alterum quantum ad defectum
remedii, secundum quod unus homo ab alio iuvari potest.
|
|