|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod executor debet tardare
distributionem eleemosynarum, ad hoc quod res defuncti melius
vendantur.
Quia ex hoc sequitur quod plures eleemosynas poterit facere pro
defuncto, ex quibus defunctus magis iuvabitur. Ergo si differat,
videtur quod laudabiliter et fideliter hoc faciat.
Sed contra, est quia ex tarditate eleemosynarum sequitur retardatio
remedii, quo forte defunctus indiget. Ergo videtur quod huiusmodi
retardatione gravetur defunctus potius quam iuvetur.
Respondeo. Dicendum: in mora modici temporis non videtur esse magnum
periculum; unde si executor per modicum tempus eleemosynas dare
differat, ut rebus defuncti melius venditis ampliores eleemosynas dare
possit, laudabiliter hoc facit. Si vero e converso per multum tempus
differat eleemosynas distribuere, ut non multo ampliores eleemosynas
faciat, non videtur esse absque culpa; quia forte defunctus a
Purgatorio liberaretur, in quo existenti remedium suffragiorum maxime
necessarium erat. Hoc autem requirit prudentis executoris examen: ut
scilicet, consideratis dilatione temporis et conditione personae quae
creditur citius vel tardius liberanda, et etiam quantitate augmenti
eleemosynarum, faciat quod videbitur expedire defuncto.
|
|