|
Circa primum sic proceditur: videtur quod ille qui est baptizatus,
non transmittat peccatum originale in prolem.
In eo enim qui nascitur, tria possunt considerari: scilicet corpus,
anima, et unio utriusque. Sed non contrahit peccatum originale
secundum corpus, quod contrahit a parentibus, quia parentes erant
totaliter a peccato originali mundati; similiter etiam nec secundum
animam, quam habet ex creatione Dei, in quem peccatum non cadit; et
per consequens neque etiam secundum unionem utriusque. Ergo ille qui
nascitur ex baptizatis, nullo modo contrahit peccatum originale.
Sed contra est, quia remedium non adhibetur nisi vulneri. Sed
Baptismus, qui est medicinale remedium contra vulnus originalis
peccati, adhibetur parvulis baptizatorum filiis secundum communem
Ecclesiae consuetudinem. Ergo parvuli baptizatorum filii cum
originali peccato nascuntur.
Respondeo. Dicendum, quod peccatum, quod ex transgressione primorum
parentum in omnes posteros originaliter derivatur, non aboletur nisi
per gratiam Christi, qui de peccato damnavit peccatum in carne, ut
dicitur ad Rom., VIII, 3: sed hoc quodam ordine peragitur.
Nam primo in statu praesentis vitae per sacramenta gratiae Christi
removetur peccatum originale quantum ad inquinationem animae, ut
scilicet non imputetur homini ad culpam; remanet tamen interim quantum
ad corruptionem fomitis in carne; unde apostolus dicebat, ad Rom.,
VII, 25: ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi
peccati, in quantum scilicet concupiscit adversus spiritum. Unde homo
baptizatus, secundum mentem vivit in novitate spiritus, sed secundum
carnem adhuc retinet vetustatem Adae. Et ideo, sicut per spiritualem
generationem, quae fit per Evangelium, alios producit filios in
Christo absque peccato, ita etiam secundum generationem carnalem
producit filios in vetustatem Adae cum peccato originali.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|