|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod in peccato actuali prius sit
aversio quam conversio.
Aversio enim importat recessum a termino, conversio autem accessum ad
terminum. Sed in motu corporali prius est recessus a termino quam
accessus ad terminum. Ergo et in spirituali motu prius est aversio
quam conversio.
Sed contra, est quod Dionysius dicit, IV c. de Divin.
Nomin.: nemo intendens ad malum, operatur, sed intendens ad bonum.
Ergo prius animus peccantis convertitur per appetitum ad bonum
commutabile quam avertatur a Deo.
Respondeo. Dicendum, quod peccatum principaliter in voluntate
consistit, ut Augustinus dicit. Quantum autem ad voluntatem illud
est prius quod principaliter intenditur; et ideo in peccatis in quibus
principaliter intenditur fruitio boni commutabilis, sicut in luxuria,
avaritia, et similibus, prius est naturaliter conversio quam aversio,
quae non est principaliter intenta, sed praeter intentionem consequitur
ex inordinata conversione. In peccatis autem in quibus directe
intenditur aversio a Deo, sicut est infidelitas, desperatio, et alia
huiusmodi, prius est aversio ab incommutabili bono, et postea est
conversio ad commutabile bonum; sicut patet in illis qui desperantes
seipsos tradunt impudicitiae, ut dicitur ad Ephes., IV, 19.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in motibus operabilibus recessus
a termino prior sit in executione, accessus tamen ad terminum prior est
in intentione, in qua principaliter consistit peccatum.
|
|