|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod maius peccatum sit cum aliquis
mentitur facto quam cum aliquis mentitur verbo.
Maius enim peccatum esse videtur cum aliquis mentiendo abutitur eo cui
magis creditur. Sed, sicut Anselmus dicit in libro de veritate,
magis creditur factis quam verbis. Ergo gravius peccat qui mentitur
factis quam verbis.
Sed contra, est quod Augustinus dicit in I de doctrina Christiana:
inter omnia signa praecipuum locum tenent verba. His autem abutitur
ille qui verbo mentitur. Ergo videtur quod gravius peccat ille qui
mentitur verbo, quam ille qui mentitur facto.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut Ambrosius dicit in quodam
sermone, non solum in falsis verbis, sed etiam in simulatis operibus
mendacium est. Peccatum autem mendacii principaliter quidem consistit
in intentione fallendi; unde ille qui dicit falsum quod putat esse
verum, non mentitur. Magis autem est reus mendacii ille qui dicit
verum quod putat esse falsum, ut patet per Augustinum in Lib. de
mendacio. Unde, cum eadem intentio fallendi sit in eo qui mentitur
verbo, et in eo qui mentitur facto, uterque aequaliter peccat.
Verbum enim et factum assumuntur ut instrumenta fallendi; unde non
refert quantum ad peccatum mendacii, utrum aliquis verbo vel scripto
vel nutu vel quocumque facto mentiatur; sicut non refert quantum ad
peccatum homicidii, utrum quis gladio vel securi interficiat hominem.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|