|
Et videtur quod possit esse miraculose.
1. Quia pater et mater simul sunt generationis principia. Sed
aliqua mulier miraculose fuit simul virgo et mater. Ergo pari ratione
aliquis vir miraculose potest simul esse virgo et pater.
2. Item, videtur quod hoc possit esse absque miraculo. Quia
Daemon incubus potest furari semen viri virginis in somnis polluti, et
transfundere in matricem mulieris; ex quo quidem semine potest concipi
proles, cuius pater non est Daemon incubus, sed ille ex cuius semine
generatur, quod agit in virtute eius a quo est resolutum. Ergo
videtur quod etiam absque miraculo possit aliquis simul esse virgo et
pater.
1. Sed contra. Mulier absque miraculo non potest simul esse virgo
et mater. Ergo pari ratione nec vir absque miraculo potest simul esse
virgo et pater.
2. Item, videtur quod nec per miraculum. Quia si filius Dei, qui
est natus miraculose de virgine, ex alia parte corporis virginalis
carnem assumpsisset, quam ex illa unde mulier naturaliter concipit,
puta de manu aut pede, non diceretur filius virginis, sicut nec Eva
dicta est filia Adae, quamvis sit formata de costa ipsius. Sed non
posset contingere, salva virginitate viri, quod ex eadem parte
corporis et in eodem loco prolem generaret sicut naturaliter generatur.
Ergo nec etiam miraculose fieri posset quod aliquis simul esset virgo
et pater.
Respondeo. Dicendum, quod ad huius evidentiam videre oportet quid ad
virginitatem requiratur. Requiruntur autem tria ad eius perfectionem.
Quorum primum est principale et formale, scilicet electio, sive
intentio voluntatis, sicut in omnibus moralibus. Unde istud ex
necessitate ad virginitatem requiritur, quod adsit alicui assidua
voluntas numquam experiendi delectationem veneream. Secundum autem est
materiale, scilicet passio appetitus sensitivi, scilicet delectatio
quam quis experitur in actu venereo, cuius privatio requiritur ad
perfectam virginitatem materialiter; nam passiones sensitivae sunt
materia virtutum moralium. Si tamen praeter electionem propriae
voluntatis hoc contingat, puta cum quis in somno polluitur, vel cum
mulier per violentiam ab hoste opprimitur, non perit virtus
virginitatis, ut patet per Augustinum in I de civitate Dei.
Tertium autem est quasi per accidens et concomitanter se habens ad
virginitatem, scilicet corporalis integritas. Unde si claustra
pudoris aliter corrumpantur quam per venereum actum, puta si obstetrix
vel medicus ferro incidat ad sanandum, nihil virginitati deperit;
sicut Augustinus dicit in II de civitate Dei. Sic ergo si
virginitas accipiatur secundum perfectum suum esse, prout ad
virginitatem tria praedicta concurrunt, mulier quidem salva virginitate
non potest esse mater, ita quod concipiat, et pariat, nisi
miraculose; quia proles egredi non potest cum hoc quod permaneant
claustra pudoris inviolata, nisi per miraculum, sicut accidit in matre
Dei. Posset tamen forte absque miraculo mulier salva omnimoda
virginitate concipere, sicut dicitur accidisse de quadam puella
pubescente, quam propter pudoris custodiam in lecto suo pater habebat,
qui dum somno pollueretur, semen ad matricem descendit, et puella
concepit. Vir autem absque omni seminis resolutione non potest esse
pater neque naturaliter neque miraculose; quia si de corpore eius
proles aliter miraculose formaretur, non posset dici pater. Si vero
virginitas largius accipiatur, prout solum requirit interiorem
electionem mentis, sic patet de muliere quidem quod naturaliter potest
esse mater, virginitate tali manente; sicut si aliqua per violentiam
opprimeretur ab hoste, et inde conciperet. Et multo magis hoc posset
miraculose fieri. Vir autem salva tali virginitate posset esse pater
naturaliter propter pollutionem nocturnam, quae quocumque casu ad
matricem mulieris perveniret. Non autem ita congrueret quod miraculose
vir fieret pater, sicut quod virgo fieret mater; tum quia virgo
miraculose facta est mater, spiritu sancto formante corpus prolis ex
purissimis sanguinibus eius, ut Damascenus dicit: resolutio autem
seminis sine qua vir pater esse non posset, non congruit operationi
spiritus sancti; tum quia vir in generatione est sicut agens, mulier
sicut patiens: Deo autem competit agere et non pati. Unde magis
congruit ut Deus miraculose suppleat id quod deest ex parte viri, quam
id quod deest ex parte mulieris.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|