|
Et videtur quod non.
Quia omne corpus quod naturaliter influit in alia corpora, per prius
influit in propinqua quam in remota. Si ergo caelum Empyreum
influeret in corpora inferiora, per prius influeret in caelum aqueum,
quod est sibi propinquius, quam in caelum sidereum. Sed hoc videtur
esse inconveniens, quia caelum sidereum similius est caelo Empyreo,
cum neutrum sit de natura quatuor elementorum, quam caelum aqueum,
quod est de natura quatuor elementorum; quia illae aquae dicuntur ibi
positae ad refrigerandum calorem provenientem ex motu caeli; ratione
cuius Saturnus, qui est altior inter planetas, dicitur habere
frigiditatem. Non ergo caelum Empyreum influit in corpora inferiora.
Sed contra, est quod in libro de intelligentiis dicitur quod omne quod
influit in alia, est lux, vel lucem habens; et in commento dicitur,
quod omnis influentia est per virtutem lucis. Sed caelum Empyreum
maxime habet lucem inter alia corpora. Ergo in alia corpora influit.
Respondeo. Dicendum, quod quidam ponunt caelum Empyreum non habere
influentiam in aliqua corpora, quia non est institutum ad effectus
naturales, sed ad hoc quod sit locus beatorum. Et hoc quidem mihi
aliquando visum est. Sed diligentius considerans, magis videtur
dicendum quod influat in corpora inferiora, quia totum universum est
unum unitate ordinis, ut patet per philosophum, XII Metaph. Haec
autem unitas ordinis attenditur secundum quod quodam ordine reguntur
corporalia per spiritualia, et inferiora corpora per superiora, ut
Augustinus dicit in III de Trinit. Unde, si caelum Empyreum non
influeret in corpora inferiora, caelum Empyreum non contineretur sub
unitate universi: quod est inconveniens. Videtur autem proprius
effectus eius esse perpetuitas, et permansio in inferioribus
corporibus. Nam secundum philosophum in XI Metaphys., in caelo
sunt principaliter duo motus. Quorum unus est ab oriente in
occidentem, qui vocatur diurnus, et est super polos aequinoctialis.
Et quia iste est uniformis, causat perpetuitatem in inferioribus
motibus. Alius autem motus est ab occidente in orientem, quo movetur
sol et alii planetae, qui est super polos zodiaci, per quem planetae
accedunt et recedunt a nobis; unde iste motus proprie causat
differentiam generationis et corruptionis, et ceterorum motuum in istis
inferioribus. Et sic continuatur generatio et corruptio horum
inferiorum quousque Deus vult: quae quidem quantum ad continuitatem
causatur a primo motu, quantum autem ad contrarietatem a secundo.
Sicut autem uniformitas motus praecedit difformitatem, ita etiam
unitas quietis praecedit uniformitatem motus: quia movere est se aliter
habere nunc quam prius; quiescere autem est eo modo se habere nunc ut
prius; et sic quies habet puram unitatem. Uniformitas autem motus
habet unitatem cum diversitate: et ideo primum caelum, scilicet
Empyreum, singulariter per suam quietem influit; secundum autem
caelum, quod dicitur aqueum, per suum motum uniformem; tertium autem
caelum, scilicet sidereum, per suum motum difformem. Hoc autem est
proprium huic corpori quod influat absque motu, in quantum est
supremum, attingens quodammodo ordinem substantiarum spiritualium;
prout Dionysius dicit, II cap. de Divin. Nom., quod divina
sapientia coniungit principia secundorum finibus primorum.
Ad primum ergo dicendum, quod caelum Empyreum magis influit in caelum
aqueum quam in inferiora corpora, in quantum scilicet caelum aqueum
plus recipit de influentia caeli Empyrei, ut uniformitas motus
ostendit; unde etiam magis convenit cum caelo Empyreo ratione suae
uniformitatis quam caelum sidereum. Est autem de caelestibus
corporibus duplex opinio. Una scilicet, quod sint de natura
elementorum, secundum quam caelum Empyreum esset de natura ignis,
caelum aqueum de natura aquae vel aeris; caelum autem sidereum est
compositum ex utraque natura, quia in parte est lucidum, in parte
diaphanum. Et ad hanc opinionem pertinet quod dicitur aquas esse ibi
ad infrigidandum. Alia autem est opinio, quod corpora caelestia non
sunt de natura quatuor elementorum, sed quinta essentia; secundum quam
etiam caelum aqueum non est de natura quatuor elementorum, sed dicitur
aqueum propter diaphaneitatem, sicut dicitur caelum Empyreum, idest
igneum, propter lumen.
Contrarium concedimus: quamvis liber de intelligentiis non sit
auctoritatis alicuius; nec etiam verum sit quod omnis influxus sit
ratione lucis, nisi lux metaphorice accipiatur pro omni actu, prout
omne agens agit in quantum est ens actu. Vel hoc potest esse verum in
solis corporalibus, in quibus proprie dicitur lux, in quantum scilicet
lux corporalis est forma primi corporis agentis, scilicet caeli, cuius
virtute omnia corpora inferiora agunt. Et haec ad praesens dicta
sufficiant.
|
|