|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod non quidquid agit
Angelus, agat per imperium voluntatis.
1. Voluntas enim aequaliter se habet ad propinqua et remota. Si
ergo Angelus ageret per solum imperium voluntatis, sequeretur quod non
differret, ab hoc quod Angelus aliquid ageret, quod esset propinquum
vel remotum illud in quod agit; et sic nunquam oporteret quod de caelo
ad terram descenderet ad aliquid hic agendum: quod est contra
traditionem sacrae Scripturae.
2. Praeterea, quantum ad voluntatem non differt unitas et
multitudo: sicut enim aliquis potest velle movere unam rem, ita potest
velle movere plures res, vel etiam totum universum. Si ergo Angelus
ageret solum per imperium voluntatis, sequeretur quod posset movere
totum universum: quod est impossibile, cum ipse sit pars universi.
Non ergo Angelus agit solo imperio voluntatis.
Sed contra, omnis actio est ab aliqua virtute. Sed in Angelo non
est alia virtus quam intellectus et voluntas: intellectus autem non
agit nisi per voluntatem. Ergo omnis actio Angeli est per imperium
voluntatis.
Respondeo. Dicendum, quod omnis actio cuiuscumque rei est per formam
naturae illius rei. Nam etsi sint aliquae formae accidentales
principia actionum alicuius rei, oportet quod huiusmodi actiones
reducantur, sicut in primum principium, in formam specificam illius
rei agentis; sicut actio caloris ignis reducitur sicut ad primum
principium in formam substantialem ipsius, quae est etiam principium
omnium accidentium propriorum ignis. Et ideo oportet se aliter habere
in actionibus alicuius rei habentis naturam simplicem, quam in
actionibus alicuius rei habentis naturam compositam. Si enim fuerit
aliquid habens naturam simplicem, omnis actio eius erit secundum
proprietatem et modum illius naturae; quod non contingit, si habeat
naturam compositam. Omnis enim actio ignis est secundum proprietatem
naturae ignis: in cultello autem ignito est quaedam actio non pertinens
ad proprietatem ignis, scilicet incisio. Et hoc etiam considerandum
est in substantiis spiritualibus. Anima enim humana non est totaliter
intellectus, sed participat intellectualitatem; unde est in ea aliqua
virtus et actio quae non pertinet ad intellectualem naturam, sicut
praecipue patet in his quae pertinent ad animam vegetabilem. Sed
Angelus est totaliter intellectualis naturae; et ideo oportet quod
omnis eius actio sit secundum intellectum; unde beatus Dionysius
dicit, IV capit. de Divin. Nomin., quod Angeli habent
substantias et virtutes et operationes intellectuales. Intellectus
autem non agit nisi mediante voluntate: quia motus voluntatis est
inclinatio sequens formam intellectam; unde oportet quod quidquid
Angelus agit, agat per imperium voluntatis. Sed tamen considerandum
est, quod cum virtus sit media inter essentiam et operationem, oportet
quod virtus et operatio cuiuslibet rei proportionetur essentiae eius.
Unde superioris Angeli, cuius est essentia nobilior, est etiam
virtus efficacior sicut ad intelligendum, ita etiam ad agendum in res
exteriores. Et secundum hoc actio Angeli limitatur ad aliquem
effectum, quia nec virtutem nec essentiam habet infinitam.
Ad primum ergo dicendum, quod actio voluntatis angelicae radicatur in
essentia eius, a qua procedit eius virtus et operatio: oportet autem
movens esse simul cum mobili quod ab eo movetur, ut habetur in VII
Physic.; et ideo oportet substantiam Angeli aliqualiter coniungi
rebus quas movet.
Ad secundum dicendum, quod quia actio voluntatis limitatur secundum
modum essentiae, non oportet quod Angelus possit agere omnia quae
potest velle.
|
|