|
Ad primum sic proceditur: videtur quod Angelus non possit esse in
convexo caeli Empyrei.
1. Dicit enim Anselmus: in nihilo nihil esse potest. Sed extra
caelum Empyreum nihil est. Ergo Angelus non potest esse in convexo
caeli Empyrei: sic enim esset extra caelum Empyreum.
2. Item, videtur quod nec corpus gloriosum ibi possit esse. Omne
enim corpus necesse est in loco esse. Sed extra caelum Empyreum non
est aliquis locus. Ergo non potest esse corpus gloriosum extra caelum
Empyreum.
Sed contra, si non potest esse ibi Angelus aut corpus gloriosum: aut
hoc est quia non potest ibi ascendere, aut quia non potest penetrare
profunditatem caeli Empyrei, aut quia indiget loco continente, aut
quia indiget conservante. Sed omnia haec sunt remota a perfectione
corporis gloriosi, multo magis a conditione Angelorum. Ergo corpus
gloriosum et Angelus possunt esse in convexo caeli Empyrei.
Respondeo. Dicendum ad evidentiam huius quaestionis, quod apud
antiquos de loco fuerunt duae opiniones maxime probabiles. Quarum una
fuit, quod locus sit quoddam spatium, sive dimensiones per se
existentes. Quae quidem opinio si vera esset, corpori deberetur locus
ex hoc ipso, quod corpus est dimensiones habens, ad quas necesse est
aliquas dimensiones occupare. Sed haec opinio de loco est a philosopho
in IV Phys. reprobata. Unde alia opinio est eius, quod locus sit
superficies corporis continentis, non quidem in quantum est huiusmodi
corporis quod immediate continet: alioquin sequeretur quod corpus
quiescens non semper esset in eodem loco: puta si homo staret in
fluvio, per cuius decursum semper renovarentur diversae superficies
aquae circa ipsum; sed superficies corporis immediate continentis habet
quod sit locus ex ordine ad primum continens; unde accipitur idem locus
secundum eumdem situm ad primum continens, et propter hoc locus est
immobilis. Secundum ergo hanc opinionem, quae vera est, necessitas
existendi in loco convenit corpori ex hoc quod dependet a primo
continente; et propter hoc, primum continens non est in loco nisi per
accidens et secundum partes, ut dicitur in IV Physic. Angelus
autem non dependet a primo continente, nec etiam corpus gloriosum,
quod perficitur per animam ex divina fruitione beatificatam: et ideo
nulla necessitas est quod corpus glorificatum aut Angelus ab aliquo
locali corpore ambiatur. Et propter hoc nihil prohibet corpus
glorificatum, vel etiam Angelum, in convexo caeli Empyrei esse.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum illud Anselmi intelligendum est
in vi affirmationis. Non enim possibile est quod aliquid sit in nihilo
tamquam in continente; sed iste intellectus non facit ad propositum.
Ad secundum dicendum, quod ratio ista procedit de corpore dependente a
primo continente.
|
|