Quaestio III. Prooemium

Deinde quaesitum est de his quae pertinent ad hominem. Et primo de spiritualibus. Secundo de corporalibus. Circa spiritualia quaesitum est: primo de sacramentis. Secundo de virtutibus. Tertio de peccatis. Circa sacramenta quaesita sunt duo de Baptismo.

1. Primo de necessitate Baptismi; utrum scilicet puer qui nascitur in deserto ubi non potest aqua haberi, moriens sine Baptismo, salvari possit in fide matris fidelis.

2. Secundo de impedimento matrimonii quod provenit ex Baptismo; utrum si Christianus qui baptizat Iudaeam, cui primo dederat fidem de contrahendo, si baptizaretur; cognoscens eam postea carnaliter, consummet matrimonium.