|
Circa primum sic procedebatur: videtur quod puer in deserto natus
possit absque Baptismo salvari in fide parentum.
1. Non enim est minoris efficaciae fides tempore gratiae quam tempore
legis naturae. Sed tempore legis naturae salvabantur pueri in fide
parentum, ut Gregorius dicit. Ergo etiam nunc tempore gratiae.
2. Praeterea, per Christum non est arctata hominibus via salutis,
cum ipse dicat, Ioan. cap. X, 10: ego veni ut vitam habeant,
et abundantius habeant. Sed ante Christi adventum salvabantur aliqui
pueri in fide parentum. Ergo multo magis nunc post Christi adventum.
Sed contra, est quod dominus dicit, Ioan. cap. III, 5: nisi
quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in
regnum caelorum.
Respondeo. Dicendum, quod ab illa damnatione quam humanum genus
incurrit propter peccatum primi parentis, nullus potest liberari nisi
per Christum, qui solus ab illa damnatione immunis invenitur, ita
scilicet ut ei incorporetur sicut capiti membrum. Hoc autem
tripliciter fieri potest. Primo quidem per susceptionem Baptismi,
secundum illud ad Galat. III, 27: omnes qui in Christo
baptizati estis, Christum induistis. Secundo per sanguinis
effusionem propter Christum; quia per hoc etiam aliquis passioni
Christi conformatur, a qua efficaciam sortitur Baptismus; unde
dicitur de martyribus, Apocal. VII, 14, quod laverunt stolas
suas (...) in sanguine agni. Tertio modo per fidem et
dilectionem, secundum illud Prov. XV, 27: per misericordiam et
fidem purgantur peccata; et Act. XV, v. 9, dicitur: fide
purificans corda eorum; et per fidem Christus habitat in cordibus
nostris, ut habetur ad Eph. III; unde et ipse Baptismus dicitur
fidei sacramentum. Et secundum hoc dicitur esse triplex Baptismus,
scilicet aquae, spiritus et sanguinis: quia alia duo supplent vicem
Baptismi aquae; si tamen adsit propositum suscipiendi talem
Baptismum; ita scilicet quod articulus necessitatis, non autem
contemptus religionis sacramentum excludat. Manifestum est autem,
quod in pueris nondum habentibus usum rationis non potest esse motus
fidei et dilectionis, aut propositum suscipiendi Baptismum; et ideo
non possunt salvari nisi per Baptismum aquae, vel per Baptismum
sanguinis, si propter Christum occidantur; ex quo non solum
Christiani, sed etiam martyres fiunt, ut Augustinus dicit de
innocentibus. Et sic patet quod ille puer in deserto moriens sine
Baptismo salutem non consequitur.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum quosdam, tempore legis naturae
non sufficiebat ad salutem parvulorum solus motus fidei in parentibus,
sed requirebatur aliqua exterior protestatio fidei per aliquod sensibile
signum. Et secundum hoc nihil differebat id quod tunc requirebatur ab
eo quod nunc requiritur ad salutem, nisi quod nunc illud signum
sensibile est determinatum, tunc erat indeterminatum, et pro voto
adhibebatur. Aliorum opinio est, quod solus interior motus fidei
relatus ad salutem pueri sufficiebat ad salutem pueris. Nec tamen nunc
diminuta est fidei virtus, sed augmentatur gradus salutis; quia nunc
qui salvantur per Christum, statim introducuntur in regnum caelorum,
quod tunc non erat; unde non est inconveniens, si ad hoc amplius
aliquid requiratur, scilicet Baptismus, ut dicitur Ioan. cap.
III, 5.
Ad secundum dicendum, quod per Christum in hoc ipso est ampliata
hominibus via salutis quod nunc per eum aperta est eis ianua vitae
aeternae, quae ante clausa erat per peccatum primi parentis.
|
|