|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod non possit esse matrimonium
inter Christianum et Iudaeam baptizatam ab eo, quam carnaliter
cognovit post fidem de contrahendo datam.
Dicitur enim in decretis, XXX, qu. 1, quod filius sacerdotis
non potest ducere in uxorem puellam quam pater eius baptizavit. Ergo
multo minus, si ipsemet baptizasset eam, non posset eam habere in
uxorem. Si ergo iste Christianus baptizavit Iudaeam, non potest eam
in uxorem accipere.
Sed contra, est, quia secundum iura, quando post fidem datam de
contrahendo per verba de futuro, sequitur copula carnalis, est
matrimonium praesumptum praesumptione iuris et de iure, contra quam non
admittitur probatio. Sed ita est in proposito. Ergo est verum
matrimonium.
Respondeo. Dicendum, quod spiritualis cognatio impedit matrimonium
contrahendum, et dirimit iam contractum. Manifestum est autem quod ex
hoc quod Christianus baptizavit Iudaeam, contrahitur inter illos
spiritualis cognatio, quia illa fit filia eius spiritualis. Unde
nullum est matrimonium sequens, etiam si expresse contrahat per verba
de praesenti, et etiam subsequatur carnalis copula.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam quod dictum est de
praesumptione iuris, intelligendum est quando non intervenit aliquod
impedimentum matrimonii.
|
|