|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod in Angelis non sit
compositio accidentis et subiecti.
1. Quia esse accidentale causatur ab esse substantiali. Ergo et
compositio accidentalis a compositione substantiali. Sed in Angelis
non est compositio substantialis, quia sunt substantiae simplices, ut
Dionysius dicit. Ergo nec compositio accidentalis.
2. Praeterea, Boetius dicit in Lib. de Trinit., quod forma
simplex subiectum esse non potest. Sed Angeli sunt formae simplices,
secundum Dionysium. Ergo non possunt esse subiectum accidentis.
Sed contra, est quod Augustinus substantias spirituales ponit
deficere a simplicitate divina per hoc quod est in eis compositio
accidentis et subiecti.
Respondeo. Dicendum, quod ex hoc aliquid est susceptivum formae
substantialis vel accidentalis, quod aliquid habet possibilitatis:
quia de ratione potentiae est ut actui substernatur, qui forma
dicitur. De Angelis autem diversi diversa sentiunt. Quidam enim
dicunt, quod sunt ex materia et forma compositi. Alii dicunt, quod
sunt compositi ex esse et quod est, ut Boetius dicit. Et utroque
modo oportet ponere potentialitatem in Angelo. De primo enim modo
patet. Similiter patere potest de secundo, quia omne quod non est
suum esse, oportet quod habeat esse receptum ab alio, quod est sibi
causa essendi. Et ita, in se consideratum, est in potentia respectu
illius esse, quod recipit ab alio. Et hoc modo ad minus
potentialitatem ponere oportet in Angelo, quia Angelus non est suum
esse, hoc enim solius Dei est. Et ita relinquitur quod Angelus
possit esse subiectum accidentalis formae.
Ad primum ergo dicendum, quod substantialis simplicitas in Angelis
excludit compositionem materiae et formae, non autem compositionem ex
esse et quod est; quam compositionem ad minus accidentalis compositio
in Angelis praesupponit. Et iterum non oportet quod, si esse
accidentale causatur a substantiali, compositio accidentalis a
compositione substantiali causetur; quia substantia aliquo modo simplex
potest esse subiectum accidentis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod Boetius loquitur de illa forma simplici
quae est actus purus, cui nihil potentialitatis admiscetur; et talis
est solus Deus.
|
|