|
Circa primum sic proceditur: videtur quod non possit totum corpus
Christi sub illis speciebus panis contineri.
Non enim potest etiam per miraculum fieri ut duo contradictoria sint
simul vera, ut Augustinus dicit contra Faustum. Hoc autem
sequeretur, si totum corpus Christi subesset illis speciebus. Si
enim est sub illis speciebus totum, non est maius illis speciebus, cum
non excedat eas; et tamen secundum rei veritatem est maius, cum sit
bicubitum vel amplius; et sic erit eodem maius et non maius. Ergo non
potest, etiam per miraculum, fieri quod sub illis speciebus
contineatur totum.
Sed contra, ubicumque est pars alicuius corporis, est totum corpus,
nisi corpus sit divisum. Sed corpus Christi non est divisum, cum sit
impassibile. Ergo, cum aliquid corporis Christi sit sub illis
speciebus, ut dicitur Matth. XXVI, 26: hoc est corpus meum;
oportet quod sub illis speciebus totum corpus Christi contineatur.
Respondeo. Dicendum, quod sub illis speciebus absque dubio
continetur totum corpus Christi, et tota quantitas eius. Ad cuius
evidentiam sciendum est, quod in sacramento altaris dupliciter aliquid
continetur: uno modo ex vi sacramenti; alio modo ex naturali
concomitantia. Verbi gratia, sub speciebus panis continetur et corpus
et sanguis Christi: sed corpus ex vi sacramenti, sanguis ex
concomitantia naturali, quia corpus Christi non est sine sanguine;
sub speciebus autem vini est e converso. Illud autem continetur sub
sacramento ex vi sacramenti quod est transubstantiationis terminus; et
propter hoc anima et divinitas non continetur in sacramento ex vi
sacramenti, cum panis et vinum in ea non convertantur, sed ex naturali
concomitantia, qua anima inseparabiliter unitur illi corpori, et
divinitas humanitati. Cum autem ex parte panis substantia transeat,
et quantitas maneat cum reliquis accidentibus, patet quod directe
transubstantiationis terminus est substantia corporis Christi; et sic
ipsa substantia corporis Christi est ibi ex vi sacramenti, sed
quantitas ex naturali concomitantia. Unde patet quod substantia
corporis Christi immediate habet ordinem ad dimensiones panis
remanentes; quantitas autem corporis Christi quasi ex consequenti. E
converso autem est, in ordine locati ad locum, quia substantia locati
ordinatur ad locum mediantibus dimensionibus propriis; et inde est quod
oportet dimensiones locati commensurari dimensionibus loci continentis,
non autem dimensionem corporis Christi commensurari dimensionibus
specierum. Et ideo sub cuiuscumque parvis dimensionibus panis potest
esse totum corpus Christi, sicut tota natura substantiae alicuius
corporis salvatur in qualibet parte illius corporis.
Ad primum ergo dicendum, quod non sequitur ex hoc corpus Christi non
esse maius illis speciebus, quia non continetur sub eis quasi
commensuretur; et sic non sequitur contradictoria esse simul.
|
|