|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod in eodem instanti sub
speciebus illis sit substantia panis et corpus Christi.
1. Accipiatur enim ultimum instans in quo est panis, et primum
instans in quo est corpus Christi. Aut ergo sunt duo instantia, aut
unum. Sed non duo: quia, cum inter quaelibet duo instantia sit
tempus medium, esset aliquod tempus dare in quo non esset ibi nec
corpus Christi nec substantia panis. Ergo oportet quod sit unum
instans; et sic in eodem instanti ibi est panis et corpus Christi.
2. Si dicatur quod non est dare ultimum instans in quo est panis;
contra: esse panis mensuratur quodam tempore. Sed mensura propria
aequatur mensurato. Ergo in quolibet instanti illius temporis est ibi
panis, et sic in ultimo instanti.
3. Praeterea, sicut se habet tempus ad motum continuum, ita se
habet instans ad mutationem instantaneam. Sed tempus includit utrumque
terminorum motus continui. Ergo et terminum transubstantiationis,
quae est mutatio instantanea. Eius autem termini sunt panis et corpus
Christi. Ergo in eodem instanti est panis et corpus Christi.
4. Praeterea, in qualibet mutatione instantanea simul est verum
dicere quod fit et factum est, quia in instanti non est accipere prius
et posterius. Ergo, cum transubstantiatio sit mutatio instantanea,
simul verum est dicere quod fit ibi corpus Christi et factum est; ergo
corpus Christi simul est ibi et non est. Sed quando non est ibi
corpus Christi, est ibi substantia panis. Ergo simul in eodem
instanti est ibi corpus Christi et substantia panis.
Sed contra, duae formae substantiales disparatae non possunt in eodem
instanti eidem inesse. Sed forma panis et corpus Christi sunt
huiusmodi. Ergo non possunt simul eidem inesse et in eodem instanti.
Respondeo. Dicendum, quod nullo modo in eodem instanti est ibi
corpus Christi et substantia panis; nec est assignare ultimum instans
in quo est ibi panis, sed ultimum tempus quod continuatur ad instans
illud in quo primo est ibi corpus Christi. Ad cuius evidentiam
sciendum est, quod in rebus naturalibus mutationes instantaneae sunt
termini motus semper; cuius ratio est, quia huiusmodi mutationes
habent pro terminis formam et privationem, sicut generatio ignis ignem
et non ignem. Inter formam autem et privationem non potest esse
aliquod medium nisi per accidens; in quantum scilicet illud quod
privatur forma, magis et minus appropinquat ad formam, ratione
alicuius dispositionis ad formam, quae intenditur vel remittitur per
motum continuum. Et ideo oportet praeexistere motum alterationis, qui
terminetur ad generationem. Et sic alteratio habet duos terminos:
unum sui generis, scilicet ultimam dispositionem, quae est necessitas
ad formam, quia alteratio est motus in qualitate; et alium alterius
generis, scilicet formam substantialem. Et eodem modo illuminatio est
terminus motus localis solis, qui est mutatio instantanea existens
inter formam luminis et privationem eius, scilicet tenebras.
Cuiuslibet autem motus qui mensuratur aliquo tempore, oportet quod
ultimus terminus sit in ultimo instanti temporis. Unde, cum forma
substantialis sit quidam terminus alterationis, oportet quod in ultimo
instanti illius temporis introducatur forma substantialis. Corruptio
autem et generatio simul currunt, quia generatio unius est corruptio
alterius. Oportet ergo quod in ultimo instanti illius temporis sit
terminus corruptionis unius, ut aeris, et terminus generationis
alterius, ut ignis. Terminus autem corruptionis est non esse.
Oportet ergo quod in ultimo instanti illius temporis sit primo non
aer, et primo ignis. Sed ante ultimum instans alicuius temporis non
potest accipi penultimum; quia inter quaelibet duo instantia est tempus
medium, secundum philosophum. Et sic non est accipere ultimum instans
in quo sit aer; sed in toto tempore mensurante motum alterationis,
erat aer, et in ultimo instanti eius est primo non aer, et primo
ignis. Et similiter transubstantiatio est terminus cuiusdam motus,
qui consistit in prolatione verborum: unde in ultimo instanti temporis
mensurantis illam prolationem est primo non panis, et primo corpus
Christi; et sic non est ultimum instans in quo est panis, sed ultimum
tempus. Inter tempus autem et instans non oportet quod aliquid cadat
medium, sicut nec inter lineam et punctum; et sic non oportet quod
aliquando neque sit panis neque corpus Christi.
Et ita patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod punctum additum vel subtractum lineae non
facit maius vel minus: et similiter est de instanti apposito tempori
vel subtracto ab eo. Unde, quamvis in ultimo instanti temporis
mensurantis esse panis non sit panis, tamen non sequitur quod tempus
illud sit maius quam duratio esse panis, et sic quod mensura non
aequatur mensurato.
Ad tertium dicendum, quod instans dicitur mensurare mutationem aliquam
instantaneam, in quantum mensurat terminum eius ad quem, quia terminus
a quo iungitur cum toto motu praecedenti; et ita mensuratur tempore
mensurante motum praecedentem; sed tempus mensurat motum ratione
utriusque termini; et ideo non est simile.
Ad quartum dicendum quod fieri dicitur dupliciter. Uno modo, moveri
ad esse; et sic illud quod generatur, in toto tempore alterationis
praecedentis dicitur fieri. Et hoc modo loquitur philosophus de fieri
in VI Physic., ubi ostendit quod omne factum esse praecedit fieri,
et omne fieri praecedit factum esse. Et sic non est verum quod aliquid
fiat et factum sit; sed sic est verum quod illud quod fit, non est.
Alio modo dicitur fieri res quando introducitur forma; et sic fieri
non est moveri, sed terminari motum; unde sicut simul motus terminatur
et terminatus est: ita simul aliquid fit et factum est. Sed hoc modo
illud quod fit, est; quia terminus factionis est esse, in quo ponitur
esse illud esse quod dicitur hoc modo moveri.
|
|