|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod Deus non possit facere quod
albedo aut aliqua qualitas corporalis sit sine quantitate.
1. Quia quantitas est prima dispositio corporis, ex eo quod
immediate adhaeret substantiae, ut dicit Boetius. Sed primum in
quolibet genere est causa eorum quae sunt post, ut dicitur in II
Metaph. Ergo a quantitate habent omnia alia accidentia quod sint
dispositiones corporales; ergo remota quantitate, nulla qualitas
corporalis remaneret.
2. Praeterea, qualitas spiritualis, ut scientia vel virtus, est
nobilior quam qualitas corporalis. Sed qualitas spiritualis etiam
miraculose non posset esse sine subiecto ut videtur. Ergo multo minus
qualitas corporis posset esse sine subiecto, ad minus quod est
quantitas.
3. Praeterea, magis est remotum a natura quod qualitas corporalis
sit omnino sine subiecto, quam quod sit in subiecto spirituali; quia
esse in subiecto spirituali est qualitatis spiritualis, quae est in
praedicamento eodem cum qualitate corporali: sed esse omnino sine
subiecto est substantiae, quae est aliud praedicamentum. Sed non
posset miraculose fieri quod qualitas corporalis esset in subiecto
spirituali, ut albedo in Angelo. Ergo multo minus potest fieri quod
qualitas corporalis non habeat subiectum, ad minus quantitatem.
4. Praeterea, magis dependet qualitas a substantia quam e converso.
Sed Deus non posset facere aliquam substantiam creatam absque omni
accidente; quia ad minus oportet quod creaturae insit relatio ad suum
creatorem. Ergo multo minus potest fieri quod qualitas sit absque omni
subiecto.
Sed contra, propter hoc potest fieri quod in sacramento altaris
quantitas sit sine substantia, quia quantitas per essentiam a
substantia differt. Sed similiter qualitas differt per essentiam a
quantitate. Ergo eadem ratione fieri posset ut qualitas esset sine
quantitate.
Respondeo. Dicendum, quod divinae potentiae, ratione suae
immensitatis, attribuendum est quidquid in defectum non sonat; tamen
aliqua sunt quae natura creata non patitur ut fiant, propter aliquam
repugnantiam quam important ratione contradictionis implicitae. Et de
talibus consuevit a quibusdam dici quod Deus potest ea facere, quamvis
fieri non possint. Ut ergo videamus utrum fieri possit a Deo quod
albedo sit sine quantitate, sciendum est, quod in albedine et qualibet
alia qualitate corporali est duo considerare: scilicet ipsam naturam
albedinis, per quam speciem sortitur; et individuationem eius,
secundum quod est haec albedo sensibilis ab alia albedine sensibili
distincta. Posset ergo fieri miraculo ut natura albedinis subsisteret
absque omni quantitate; tamen illa albedo non esset sicut haec albedo
sensibilis, sed esset quaedam forma intelligibilis ad modum formarum
separatarum, quas Plato posuit. Sed quod haec albedo sensibilis
individuata esset sine quantitate, fieri non posset, quamvis fieri
possit quod quantitas individuata sit sine substantia; quia quantitas
non individuatur solum ex subiecto, sicut alia accidentia, sed etiam
ex situ, qui est de ratione ipsius quantitatis dimensivae, quae est
quantitas positionem habens. Et ideo possibile est imaginari duas
lineas separatas eiusdem speciei, numero diversas secundum diversum
situm; alias linea non esset divisibilis ex ipsa ratione sui generis;
non enim dividitur linea nisi in lineas. Plures autem albedines
eiusdem speciei sine subiecto imaginari, est impossibile; et sic patet
quod albedo non individuatur nisi ex subiecto; et propter hoc non
posset esse individua, nisi esset in aliquo subiecto, ad minus in
quantitate. Sed quantitas habet unde individuetur etiam absque
subiecto; et ideo potest per miraculum esse haec quantitas sensibilis
etiam absque subiecto, sicut patet in corpore Christi.
Ad primum ergo dicendum, quod si albedo sine quantitate esset, iam
non esset corporalis qualitas, sed spiritualis, ut ex dictis patet.
Ad secundum dicendum, quod de qualitate spirituali omnino idem
dicendum videtur quod de qualitate corporali dictum est.
Ad tertium dicendum, quod cum substantia spiritualis quantitate
careat, non potest fieri quod qualitas corporis sit in substantia
spirituali nisi per modum illum quo potest esse sine quantitate, ut
dictum est.
Ad quartum dicendum, quod ex hoc ipso quod substantia creata
comparatur ad Deum, consequitur ipsam aliquod accidens, sicut ipsa
relatio creationis, aut servitutis, aut alia similis ratio; unde,
sicut Deus non potest facere quod creatura non dependeat ab ipso, ita
non posset facere quod esset absque huiusmodi accidentibus; posset
autem facere quod esset absque aliis accidentibus. Accidens autem non
habet subiectum ex hoc quod comparatur ad Deum; et ideo nihil prohibet
quin Deus facere possit aliquod accidens esse sine subiecto.
Ad illud quod obiicitur contra, patet quod non est eadem ratio de
quantitate et qualitate, ut ex dictis patet.
|
|