|
Ad primum sic proceditur: videtur quod corpora damnatorum non erunt
incorruptibilia.
1. Corpus enim non potest esse incorruptibile, nisi per naturam, ut
caeleste, vel per gratiam innocentiae, ut corpus hominis in primo
statu, vel per gloriam, sicut corpus Christi in resurrectione. Sed
nullum istorum competit corporibus damnatorum. Ergo corpora damnatorum
non erunt incorruptibilia.
2. Si dicatur quod erunt incorruptibilia ex decreto divinae iustitiae
ut perpetuo puniantur; contra: culpae non debetur poena perpetua nisi
secundum quod habet aliquid perpetuitatis. Sed perpetuitas culpae non
est ex parte corporis, sed ex parte voluntatis, quae eligit perpetuo
in peccato manere. Ergo divina iustitia non requirit quod corpus
aeternaliter puniatur.
3. Praeterea, corpus non punitur pro peccato animae nisi in quantum
est organum animae operantis peccatum. Sed in aliquibus actibus potest
esse peccatum mortale in quibus corpus non communicat, sicut patet in
peccatis spiritualibus. Ergo si aliquis pro eis solis damnetur,
corpori eius non debetur poena perpetua.
4. Praeterea, sicut aliquis damnatur propter peccatum
transgressionis, ita damnatur propter peccatum omissionis. Sed in
omissione nihil cooperatur corpus. Ergo non debetur sibi poena
perpetua, si propter peccatum omissionis aliquis damnetur; et sic
divina iustitia non requirit corpora damnatorum esse incorruptibilia.
Sed contra, remota causa removetur effectus. Sed post resurrectionem
cessabit motus caeli, qui est causa corruptionis in corporibus. Ergo
cessabit corruptio, et sic corpora damnatorum erunt incorruptibilia.
Respondeo. Dicendum, quod corpora damnatorum erunt incorruptibilia,
quamvis sint passibilia. Incorruptibilitatis autem prima causa et
principalis est iustitia divina, quae conservabit corpora damnatorum in
perpetuis poenis; sed causa secundaria, et quasi coadiuvans, erit
quies motus caeli; quo quiescente, nulla actio vel passio poterit esse
in corporibus, pertinens ad transmutationem naturae. Unde et corpora
damnatorum non patiuntur ab igne passione naturae, qua natura corporis
humani transmutetur a natura sua; sed patientur passione animae, sicut
organum sensus a sensibili, suscipiendo similitudinem qualitatis
sensibilis.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit ex insufficienti
divisione; est enim hic alia causa incorruptionis a rebus quae
tanguntur in obiectione, scilicet decretum divinae iustitiae. Quamvis
possit dici aliquo modo, quod etiam per naturam erunt incorruptibilia,
in quantum scilicet removetur naturale corruptionis principium,
scilicet motus caeli.
Ad secundum dicendum, quod peccatum et rationem culpae et
perpetuitatis habet ex anima, non ex corpore; unde, sicut corpus
punitur pro peccato in quantum est instrumentum peccati rationem culpae
habentis ab anima, ita perpetuo puniri debet, in quantum est
instrumentum peccati quod habet perpetuitatem ex voluntate.
Ad tertium dicendum, quod haec non est ratio principaliter quare
corpus punitur pro peccato animae, quia est instrumentum animae
operantis peccatum: sed magis quia est pars essentialis hominis, qui
operatur: proprie enim loquendo, homo est qui peccat per animam; et
ideo, si puniretur anima tantum, non puniretur qui peccavit, scilicet
homo. Nec tamen est verum quod aliquis actus sit hominis in vita
praesenti in quo corpus non communicet; quia, quamvis in actibus
intellectivae partis non communicet corpus sicut instrumentum actus,
communicat tamen sicut repraesentans obiectum; quia obiectum
intellectus est phantasma, sicut color visus, ut dicitur III de
anima. Phantasma autem non est sine organo corporali; et sic patet
quod etiam intelligendo, et in aliis actibus animae, utimur aliquo
modo corpore.
Ad quartum dicendum, quod pro peccato omissionis non damnatur aliquis
quia aliquid agatur; sed quia omittitur illud quod est debitum fieri ab
anima et a corpore, in quantum corpus communicat actionibus animae.
Et ita eodem modo peccatum transgressionis et omissionis pertinet ad
corpus et animam.
|
|