|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod corpora damnatorum resurgent
sine deformitatibus.
Resurrectio enim fiet divina virtute, quae est perfectissima. Sed
virtutis perfectae perfecta est operatio et effectus. Ergo, sicut
corpora resurgentium erunt perfecta, ita corpora damnatorum resurgent
sine deformitatibus.
Sed contra, est sapientiae XI, 17: per quae peccat quis, per
haec et torquetur. Sed damnati peccaverunt per corpora deformitatem
habentia. Ergo resurgent cum deformitatibus.
Respondeo. Dicendum, quod deformitas in corpore potest esse duobus
modis. Uno modo ex defectu alicuius membri; et talis deformitas, ut
communiter dicitur, in corporibus damnatorum non erit, quia omnes
resurgent incorrupti, idest sine defectu alicuius membri, ut sic totum
corpus puniatur in reprobis et praemietur in electis. Alio modo potest
esse deformitas vel defectus corporis ex indebita proportione partium,
sicut febris accidit ex indebita proportione humorum, et sicut
gibbositas accidit ex superabundantia carnis in aliqua parte; et de
tali deformitate vel defectu est duplex opinio. Quidam enim,
attendentes damnationem reproborum, ut nihil eis mali deesset,
dixerunt, quod talibus deformitatibus non carebunt. Alii vero
attendentes virtutem resuscitantis, qui sicut naturam condidit in opere
creationis, ita naturam in resurrectione reparabit, dicunt, quod
omnes defectus qui ex vitio naturae acciderunt, auctor naturae
amovebit, ut febrem et huiusmodi: sed defectus qui ex prava voluntate
processerunt, in reprobis remanebunt, sicut sunt maculae et reatus
peccatorum. Quid autem horum verius sit, Augustinus in Ench. sub
dubio relinquit, dicens, quod nulla debet esse quaestio de
pulchritudine illorum quorum est certa damnatio.
His visis, facile patet solutio ad obiecta.
|
|