|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod corpora damnatorum punientur
vermibus et fletu corporalibus.
1. Dicitur enim Iudith, XVI, 21: dabit (...) ignem et
vermes in carnes eorum. Sed vermis spiritualis non datur in carnem,
sed magis in animam. Ergo vermis quo reprobi punientur, non est
tantum spiritualis, sed etiam corporalis.
2. Item, Lucae XIII, 28, dicit quaedam Glossa quod per
fletum, quem dominus reprobis comminatur, potest probari vera corporum
resurrectio: quod non esset, si fletus ille esset tantum spiritualis.
Ergo, et cetera.
1. Sed contra. Est quod vermis quo punientur reprobi, est
immortalis; Is. LXVI, 24: vermis eorum non morietur. Sed
nullum animal habet ordinem ad immortalitatem nisi homo. Ergo vermis
ille non erit materialis.
2. Praeterea, in fletu corporali fit quaedam resolutio lacrimarum.
Sed omne corpus finitum a quo aliquid continue resolvitur, nisi fiat
aliqua restauratio, tandem consumitur. Cum ergo in corporibus
damnatorum nulla restauratio fiat deperditi, videtur quod fletus, qui
erit in eis perpetuus, non erit materialis.
Respondeo. Dicendum, quod circa hoc Augustinus, Lib. X de
Civit. Dei, ponit diversas opiniones, sic dicens: in poenis
malorum et inextinguibilis ignis et vivacissimus vermis ab aliis atque
aliis aliter atque aliter est expositus. Alii quippe utrumque ad
animum retulerunt; alii utrumque ad corpus; alii ad corpus ignem, ad
animum tropice vermem: quod esse credibilius videtur. Unde sequentes
Augustinum, dicimus, quod vermis ille erit spiritualis, ut ipse
remorsus conscientiae interius animam corrodens, vermis dicatur; et
similiter fletus erit spiritualis ut ipse dolor fletus dicatur. Aliquo
tamen modo posset dici corporalis fletus, etiam sine lacrimarum
emissione; ut fletus dicatur non solum dolor animae, sed dispositio
qua corpus disponitur, anima dolente.
Ad primum ergo dicendum, quod locutio illa tropica est; et sic
possumus per carnes exponere animas impiorum, qui carnales fuerunt.
Ad secundum dicendum, quod fletus corporalis modo praedicto sine
lacrimarum emissione sufficit ad veritatem resurrectionis insinuandam.
Si tamen sustineretur quod vermis et fletus essent corporales, posset
dici, quod divina virtute et vermis ille sustentaretur, et lacrimarum
deperditio restauraretur.
|
|