|
Ad primum sic proceditur: videtur quod nullus intellectus creatus
possit divinam essentiam immediate videre.
1. Intellectus enim creatus, cum indifferenter se habeat ad omnia
intelligibilia, non potest cognoscere determinate aliquid, nisi per
obiectum suum determinetur. Sed divina essentia non est obiectum quod
possit intellectum determinare, quia est summum in entibus, et maximae
generalitatis, et nullo modo determinatum. Ergo intellectus creatus
ipsam videre non potest.
2. Praeterea, ad hoc quod intellectus cognoscat aliquid, oportet
quod fiat in actu: nihil enim operatur secundum quod est in potentia,
sed secundum quod est in actu. Intellectus autem non fit in actu nisi
secundum quod intelligibili informatur. Cum ergo essentia divina non
possit per seipsam informare intellectum, ut formaliter faciat ipsum
esse in actu, oportet, si debet per intellectum cognosci, quod per
aliquam sui similitudinem intellectum informet ad hoc quod cognoscatur;
et ita non poterit immediate nisi per similitudinem videri.
3. Praeterea, ad hoc quod intellectus creatus essentiam divinam
videat, oportet quod per lumen gloriae perficiatur. Sed lumen gloriae
est medium distans et ab ipso intellectu, et ab ipsa essentia divina,
quae est beatitudo increata, cum lumen praedictum dicatur creatura.
Ergo intellectus creatus non potest videre divinam essentiam
immediate.
4. Praeterea, secundum philosophum in III de anima, sicut sensus
se habet ad sensibile, ita se habet intellectus ad intelligibile. Sed
ad hoc quod sensus suum obiectum percipiat, duplici medio indiget:
scilicet lumine et specie, quae est similitudo rei visae. Ergo hoc
idem est necessarium intellectui in visione divinae essentiae; et sic
non immediate eam videbit.
1. Sed contra. Est quod dicitur I Ioann., cap. III, 2:
videbimus eum sicuti est.
2. Praeterea, ad hoc quod intellectus intelligat, nihil aliud
videtur requiri nisi quod intelligibile fiat in actu, et quod
intellectui coniungatur. Sed essentia divina per seipsam est
intelligibilis actu, cum sit immaterialis; intellectui etiam praesens
est, quia, ut dicit Augustinus, Deus unicuique rei est vicinior
quam ipsa res sibi. Ergo intellectus creatus essentiam divinam poterit
immediate videre.
Respondeo. Dicendum, quod absque dubio tenendum est, quod divina
essentia in patria immediate ab intellectu glorificato videatur. Ad
cuius evidentiam sciendum est, quod in visione intellectiva triplex
medium contingit esse. Unum, sub quo intellectus videt, quod
disponit eum ad videndum; et hoc est in nobis lumen intellectus
agentis, quod se habet ad intellectum possibilem nostrum, sicut lumen
solis ad oculum. Aliud medium est quo videt; et hoc est species
intelligibilis, quae intellectum possibilem determinat, et habet se ad
intellectum possibilem, sicut species lapidis ad oculum. Tertium
medium est in quo aliquid videtur; et hoc est res aliqua per quam in
cognitionem alterius devenimus, sicut in effectu videmus causam, et in
uno similium vel contrariorum videtur aliud; et hoc medium se habet ad
intellectum, sicut speculum ad visum corporalem, in quo oculus aliquam
rem videt. Primum ergo medium et secundum non faciunt mediatam
visionem: immediate enim dicitur aliquis videre lapidem, quamvis eum
per speciem eius in oculo receptam et per lumen videat: quia visus non
fertur in haec media tamquam in visibilia, sed per haec media fertur in
unum visibile, quod est extra oculum. Sed tertium medium facit
visionem mediatam. Visus enim prius fertur in speculum sicut in
visibile, quo mediante accipit speciem rei visae in specie vel
speculo; similiter intellectus cognoscens causam in causato, fertur in
ipsum causatum sicut in quoddam intelligibile, ex quo transit in
cognitionem causae. Et quia essentia divina in statu viae in
effectibus suis cognoscitur, non videmus eam immediate; unde in
patria, ubi immediate videbitur, tale medium penitus subtrahetur.
Similiter etiam non est ibi medium secundum, scilicet aliqua species
essentiae divinae intellectum informans: quia quando aliquid videtur
immediate per speciem suam, oportet quod species illa repraesentet rem
illam secundum completum esse suae speciei; alias non diceretur res
illa immediate videri, sed quaedam umbra eius; sicut si similitudo
lucis in oculo fieret per modum coloris, qui est lux obumbrata. Cum
autem omne quod recipitur in aliquo, recipiatur in eo per modum
recipientis, impossibile est in intellectu creato similitudinem divinae
essentiae recipi, quae eam perfecte secundum totam suam rationem
repraesentet. Unde si per aliquam similitudinem talem essentia divina
a nobis videretur, immediate non videremus essentiam divinam, sed
quamdam umbram eius. Restat ergo quod solum primum medium erit in illa
visione, scilicet lumen gloriae, quo intellectus perficietur ad
videndam essentiam divinam; de quo in Psalm. XXXV, 10: in
lumine tuo videbimus lumen. Hoc autem lumen non est necessarium ad hoc
quod faciat intelligibile in potentia esse intelligibile in actu, ad
quod est nobis necessarium lumen intellectus agentis: quia ipsa divina
essentia, cum sit a materia separata, est per se actu intelligibilis;
sed erit necessarium tantum ad perficiendum intellectum, ad quod etiam
nunc lumen intellectus agentis valet. Praedictum autem lumen gloriae
sufficienter perficiet intellectum ad videndum divinam essentiam, eo
quod ipsa essentia divina totaliter lux intelligibilis est. Unde lumen
gloriae ab ea in intellectum descendens facit hoc respectu divinae
essentiae in intellectu quod facit respectu aliorum intelligibilium,
quae non sunt lux tantum, sed species rei intellectae simul, et
lumen; sicut si lux sensibilis per se existeret, ad eius visionem
sufficeret lumen oculum perficiens sine aliqua similitudine.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquid dicitur determinatum
dupliciter: primo ratione limitationis, alio modo ratione
distinctionis. Essentia autem divina non est quid determinatum primo
modo, sed secundo modo, quia forma non limitatur nisi ex hoc quod in
alio recipitur, cui materia commensuratur. In essentia autem divina
non est aliquid in alio receptum, eo quod esse eius est ipsa divina
natura subsistens; quod in nulla re alia contingit: nam quaelibet res
alia habet esse receptum, et sic limitatum; et inde est quod essentia
divina ab omnibus distinguitur per hoc quod est in alio non recipi:
sicut si esset aliqua albedo existens non in subiecto, ex hoc ipso
distingueretur a qualibet albedine in subiecto existente; quamvis in
ratione albedinis non esset recepta, et sic nec limitata. Patet
ergo, quod essentia divina non est quid generale in essendo, cum sit
ab omnibus aliis distincta, sed solum in causando; quia id quod est
per se, est causa eorum quae per se non sunt. Unde esse per se
subsistens est causa omnis esse in alio recepti. Et ita essentia
divina est intelligibile quod potest determinare intellectum.
Ad secundum dicendum, quod intellectus creatus fit in actu ad videndum
divinam essentiam per lumen gloriae; et hoc sufficit, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod illud lumen gloriae quamvis et ab essentia
divina et ab intellectu sit differens per essentiam, non tamen facit
mediatam visionem, ut ex dictis patet.
Ad quartum dicendum, quod visibilia non sunt lux tantum; et ideo
oportet, ad hoc quod visus determinetur ad ea, quod non solum sit ibi
lumen, sed etiam species rei visae. Essentia autem divina est pure
lux; et ideo non requirit aliquam aliam speciem quam ipsum lumen, ut
videatur, sicut ex dictis patet.
|
|