|
Ad primum sic proceditur: videtur quod in eisdem verbis sacrae
Scripturae non lateant plures sensus.
1. Quia dictionibus semel sumptis non est utendum aequivoce vel
multipliciter. Sed pluralitas sensuum facit multiplicem locutionem.
Ergo in eadem locutione sacrae Scripturae non possunt plures sensus
latere.
2. Praeterea, sacra Scriptura ordinata est ad intellectum,
secundum illud Psalm. CXVIII, v. 130: declaratio sermonum
tuorum (...) dat intellectum. Sed multiplicitas sensuum obnubilat
intellectum. Ergo non debent in sacra Scriptura multi sensus esse.
3. Praeterea, id quod potest esse occasio erroris, debet in sacra
Scriptura vitari. Sed ponere alios sensus praeter litteralem in
Scriptura, potest esse occasio erroris, quia quilibet posset exponere
sacram Scripturam secundum quod ipse vellet, ad confirmationem
opinionis suae. Ergo non debent esse plures sensus in sacra
Scriptura.
4. Praeterea, Augustinus dicit, II super Genesim ad litteram,
quod maior est sacrae Scripturae auctoritas quam omnis humani ingenii
perspicacitas. Ergo ille sensus qui non habet auctoritatem ad aliquid
confirmandum, non est conveniens sensus sacrae Scripturae. Sed
nullus sensus praeter litteralem habet robur ad aliquid confirmandum,
ut patet per Dionysium in Epist. ad Titum: dicit enim, quod
symbolica theologia, idest quae ex similibus procedit, non est
argumentativa. Ergo sacra Scriptura alios sensus praeter litteralem
non habet.
5. Praeterea, quicumque sensus ex verbis alicuius Scripturae
trahitur quem auctor non intendit, non est sensus proprius; quia
auctor per unam Scripturam non potest intelligere nisi unum, quia non
contingit plura simul intelligere, secundum philosophum. Ergo non
possunt esse plures sensus proprii sacrae Scripturae.
1. Sed contra. Est quod dicitur Dan. XII, v. 4:
pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia.
2. Praeterea, Hieronymus dicit in prologo Bibliae, loquens de
Apocalypsi: in verbis singulis multiplices latent intelligentiae.
Respondeo. Dicendum, quod sacra Scriptura ad hoc divinitus est
ordinata ut per eam nobis veritas manifestetur necessaria ad salutem.
Manifestatio autem vel expressio alicuius veritatis potest fieri de
aliquo rebus et verbis; in quantum scilicet verba significant res, et
una res potest esse figura alterius. Auctor autem rerum non solum
potest verba accommodare ad aliquid significandum, sed etiam res potest
disponere in figuram alterius. Et secundum hoc in sacra Scriptura
manifestatur veritas dupliciter. Uno modo secundum quod res
significantur per verba: et in hoc consistit sensus litteralis. Alio
modo secundum quod res sunt figurae aliarum rerum: et in hoc consistit
sensus spiritualis. Et sic sacrae Scripturae plures sensus
competunt.
Ad primum ergo dicendum, quod varietas sensuum, quorum unus ab alio
non procedit, facit multiplicitatem locutionis; sed sensus spiritualis
semper fundatur super litteralem, et procedit ex eo; unde ex hoc quod
sacra Scriptura exponitur litteraliter et spiritualiter, non est in
ipsa aliqua multiplicitas.
Ad secundum dicendum, quod secundum quod Augustinus dicit in Lib.
de doctrina Christ., utiliter est a Deo dispositum ut veritas in
sacra Scriptura cum aliqua difficultate manifestetur: est enim hoc
utile ad tollendum fastidium; quia ad ea quae sunt difficilia, maior
surgit attentio, quae taedium tollit. Similiter ex hoc, tollitur
superbiendi occasio, dum homo difficulter (dupliciter) sacrae
Scripturae veritatem capere potest. Similiter per hoc veritas fidei
ab irrisione infidelium defenditur; unde dominus Matth. VII, v.
6: nolite, inquit, sanctum dare canibus; et Dionysius Timotheum
monebat ut sancta ab immundis incontaminata servaret. Et ita patet
quod expedit veritatem fidei sub diversis sensibus in sacra Scriptura
tradi.
Ad tertium dicendum, quod, sicut dicit Augustinus in Lib. de
doctrina Christ., nihil est quod occulte in aliquo loco sacrae
Scripturae tradatur quod non alibi manifeste exponatur; unde
spiritualis expositio semper debet habere fulcimentum ab aliqua
litterali expositione sacrae Scripturae; et ita vitatur omnis erroris
occasio.
Ad quartum dicendum, quod non est propter defectum auctoritatis, quod
ex sensu spirituali non potest trahi efficax argumentum, sed ex ipsa
natura similitudinis, in qua fundatur spiritualis sensus. Una enim
res pluribus similis esse potest; unde non potest ab illa, quando in
Scriptura sacra proponitur, procedi ad aliquam illarum determinate;
sed est fallacia consequentis. Verbi gratia, leo propter aliquam
similitudinem significat Christum et Diabolum: unde per hoc quod
aliquid de leone dicitur in sacra Scriptura, ad neutrum potest fieri
processus, in sacra Scriptura argumentando.
Ad quintum dicendum, quod auctor principalis sacrae Scripturae est
spiritus sanctus, qui in uno verbo sacrae Scripturae intellexit multo
plura quam per expositores sacrae Scripturae exponantur, vel
discernantur. Nec est etiam inconveniens quod homo, qui fuit auctor
instrumentalis sacrae Scripturae, in uno verbo plura intelligeret:
quia prophetae, ut Hieronymus dicit super Osee, ita loquebantur de
factis praesentibus, quod etiam intenderunt futura significare. Unde
non est impossibile simul plura intelligere, in quantum unum est figura
alterius.
|
|