|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod non debeant distingui quatuor
sensus sacrae Scripturae; scilicet historialis vel litteralis,
allegoricus, moralis et anagogicus.
1. Sicut enim in sacra Scriptura aliqua figurate dicuntur de
Christo, ita etiam figurate dicuntur de multis aliis hominibus; sicut
Dan. VIII, 5, per hircum caprarum significatur rex Graecorum.
Sed huiusmodi figurativae locutiones non faciunt aliquem sensum praeter
litteralem in sacra Scriptura. Ergo nec sensus allegoricus, per quem
exponuntur de Christo ea quae in figura ipsius praecesserunt, debet
alius sensus ab historico poni.
2. Praeterea, una est Ecclesia capitis et membrorum. Sed sensus
allegoricus videtur pertinere ad caput Ecclesiae, scilicet Christum;
sensus moralis videtur pertinere ad membra eius, scilicet fideles.
Ergo sensus moralis non debet ab allegorico distingui.
3. Praeterea, moralis sensus est qui ad morum instructionem
pertinet. Sed sacra Scriptura in pluribus locis secundum litteralem
sensum mores instruit. Ergo moralis sensus non debet distingui a
litterali.
4. Praeterea, sicut Christus est caput Ecclesiae militantis, ita
est caput triumphantis; nec est alius et alius Christus. Ergo nec
sensus anagogicus, per quem aliqua exponuntur de Ecclesia
triumphante, debet esse alius ab allegorico, quo aliqua exponuntur de
Christo et Ecclesia militante.
5. Praeterea, si isti quatuor sensus essent de necessitate sacrae
Scripturae, quaelibet pars sacrae Scripturae deberet hos quatuor
sensus habere. Sed hoc falsum est; ut enim Augustinus dicit super
Genesim ad litteram, in quibusdam sensus litteralis quaerendus est
solus. Ergo hi quatuor sensus non sunt de necessitate expositionis
sacrae Scripturae.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit in I super Genesim ad
litteram: in omnibus libris sanctis oportet intueri quae ibi aeterna
intuentur, quae ibi facta narrantur, quae futura praenuntiantur, quae
agenda praecipiuntur. Primum autem pertinet ad sensum anagogicum,
secundum ad historicum, tertium ad allegoricum, quartum ad moralem.
Ergo quatuor sunt sensus sacrae Scripturae.
2. Praeterea, Beda, super Genesim dicit: quatuor sunt sensus
sacrae Scripturae: historia, quae res gestas loquitur; allegoria,
in qua aliud ex alio intelligitur; tropologia, idest moralis locutio,
in qua de moribus ordinandis tractatur; anagogia per quam de summis et
caelestibus tractaturi ad superiora reducimur.
Respondeo. Dicendum, quod distinctio istorum quatuor sensuum hoc
modo accipi debet. Sicut enim dictum est, sacra Scriptura veritatem
quam tradit, dupliciter manifestat: per verba, et per rerum figuras.
Manifestatio autem quae est per verba, facit sensum historicum sive
litteralem; unde totum id ad sensum litteralem pertinet quod ex ipsa
verborum significatione recte accipitur. Sed sensus spiritualis, ut
dictum est, accipitur vel consistit in hoc quod quaedam res per figuram
aliarum rerum exprimuntur, quia visibilia solent esse figurae
invisibilium, ut Dionysius dicit. Inde est quod sensus iste qui ex
figuris accipitur, spiritualis vocatur. Veritas autem quam sacra
Scriptura per figuras rerum tradit, ad duo ordinatur: scilicet ad
recte credendum, et ad recte operandum. Si ad recte operandum; sic
est sensus moralis, qui alio nomine tropologicus dicitur. Si autem ad
recte credendum, oportet distinguere secundum ordinem credibilium; ut
enim Dionysius dicit, IV cap. Cael. Hierar., status Ecclesiae
medius est inter statum synagogae, et statum Ecclesiae triumphantis.
Vetus ergo testamentum figura fuit novi: vetus simul et novum figura
sunt caelestium. Sensus ergo spiritualis, ordinatus ad recte
credendum, potest fundari in illo modo figurationis quo vetus
testamentum figurat novum: et sic est allegoricus sensus vel typicus,
secundum quod ea quae in veteri testamento contigerunt, exponuntur de
Christo et Ecclesia; vel potest fundari in illo modo figurationis quo
novum simul et vetus significant Ecclesiam triumphantem; et sic est
sensus anagogicus.
Ad primum ergo dicendum, quod hircus, vel alia huiusmodi, per quae
aliae personae a Christo in Scripturis designantur, non fuerunt res
aliquae, sed similitudines imaginariae, ad hoc solum ostensae, ut
illae personae significarentur; unde illa significatio qua per illas
similitudines personae illae, aut regna designantur, non pertinet nisi
ad historicum sensum. Sed ad Christum designandum etiam illa quae in
rei veritate contigerunt, ordinantur sicut umbra ad veritatem; et ideo
talis significatio, qua per huiusmodi res Christus aut eius membra
significantur, facit alium sensum praeter historicum, scilicet
allegoricum. Si alicubi vero inveniatur quod Christus significatur
per huiusmodi imaginarias similitudines, talis significatio non excedit
sensum litteralem; sicut Christus significatur per lapidem, qui
excisus est de monte sine manibus, Dan. II, 34.
Ad secundum dicendum, quod sensus allegoricus non solum pertinet ad
Christum ratione capitis, sed etiam ratione membrorum; sicut quod per
duodecim lapides electos de Iordane, Iosue, cap. IV, 3,
significantur duodecim apostoli. Sed moralis sensus pertinet ad membra
Christi quantum ad proprios eorum actus, et non secundum quod
considerantur ut membra.
Ad tertium dicendum, quod moralis sensus non dicitur omnis sensus per
quem mores instruuntur, sed per quem instructio morum sumitur ex
similitudine aliquarum rerum gestarum; sic enim moralis sensus est pars
spiritualis, quod nunquam est idem sensus moralis et litteralis.
Ad quartum dicendum, quod sicut sensus allegoricus pertinet ad
Christum, secundum quod est caput Ecclesiae militantis, iustificans
eam et gratiam infundens; ita et sensus anagogicus pertinet ad eum
secundum quod est caput Ecclesiae triumphantis, glorificans eam.
Ad quintum dicendum, quod quatuor isti sensus non attribuuntur sacrae
Scripturae, ut in qualibet eius parte sit in istis quatuor sensibus
exponenda; sed quandoque istis quatuor, quandoque tribus, quandoque
duobus, quandoque uno tantum. In sacra enim Scriptura praecipue ex
prioribus posteriora significantur; et ideo quandoque in sacra
Scriptura secundum sensum litteralem dicitur aliquid de priori quod
potest spiritualiter de posterioribus exponi, sed non convertitur.
Inter omnia autem quae in sacra Scriptura narrantur, prima sunt illa
quae ad vetus testamentum pertinent; et ideo quae secundum litteralem
sensum ad facta veteris testamenti spectant, possunt quatuor sensibus
exponi. Secunda vero sunt illa quae pertinent ad statum praesentis
Ecclesiae, in quibus illa sunt priora quae ad caput pertinent,
respectu eorum quae pertinent ad membra; quia ipsum corpus verum
Christi, et ea quae in ipso sunt gesta, sunt figura corporis Christi
mystici, et eorum quae in ipso geruntur, ut in ipso scilicet
Christo, exemplum vivendi sumere debeamus. In Christo etiam futura
gloria nobis praemonstrata est; unde ea quae ad litteram de ipso
Christo capite dicuntur, possunt exponi et allegorice, referendo ad
corpus eius mysticum; et moraliter, referendo ad actus nostros, qui
secundum ipsum debent reformari; et anagogice, in quantum in Christo
est nobis iter gloriae demonstratum. Sed quando secundum litteralem
sensum dicitur aliquid de Ecclesia, non potest exponi allegorice;
nisi forte ea quae dicuntur de primitiva Ecclesia, exponantur quantum
ad futurum statum Ecclesiae praesentis; possunt tamen exponi
moraliter, et anagogice. Ea vero quae moraliter dicuntur secundum
sensum litteralem, non consueverunt exponi nisi allegorice. Illa vero
quae secundum sensum litteralem pertinent ad statum gloriae, nullo alio
sensu consueverunt exponi; eo quod ipsa non sunt figura aliorum, sed
ab omnibus aliis figurata.
|
|