|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod in aliis Scripturis praedicti
sensus distingui debeant.
1. Sensus enim spirituales in sacra Scriptura accipiuntur ex
quibusdam similitudinibus. Sed in aliis scientiis proceditur etiam ex
quibusdam similitudinibus. Ergo in Scripturis aliarum scientiarum
possunt sensus plures inveniri.
2. Praeterea, poeticae artis est veritatem rerum aliquibus
similitudinibus fictis designare. Ergo videtur quod et in dictis
poetarum sensus spirituales inveniantur, et non solum in sacra
Scriptura.
3. Praeterea, philosophus dicit, quod qui dicit unum quodammodo
multa dicit. Ergo videtur quod in aliis scientiis in uno sensu possunt
designari plures; et sic non solum sacra Scriptura hos sensus
spirituales habet.
Sed contra, est, quod dicit Gregorius XII Moralium: sacra
Scriptura omnes scientias atque doctrinas ipso etiam locutionis suae
more transcendit: quia uno eodemque sermone, dum narrat gestum,
prodit mysterium.
Respondeo. Dicendum, quod spiritualis sensus sacrae Scripturae
accipitur ex hoc quod res cursum suum peragentes significant aliquid
aliud, quod per spiritualem sensum accipitur. Sic autem ordinantur
res in cursu suo, ut ex eis talis sensus possit accipi, quod eius
solius est qui sua providentia res gubernat, qui solus Deus est.
Sicut enim homo potest adhibere ad aliquid significandum aliquas voces
vel aliquas similitudines fictas, ita Deus adhibet ad significationem
aliquorum ipsum cursum rerum suae providentiae subiectarum.
Significare autem aliquid per verba vel per similitudines fictas ad
significandum tantum ordinatas, non facit nisi sensum litteralem, ut
ex dictis patet. Unde in nulla scientia, humana industria inventa,
proprie loquendo, potest inveniri nisi litteralis sensus; sed solum in
ista Scriptura, cuius spiritus sanctus est auctor, homo vero
instrumentum; secundum illud Psalm. XLIV, v. 2: lingua mea
calamus Scribae velociter scribentis.
Ad primum ergo dicendum, quod in aliis scientiis proceditur ex
similibus argumentando; non quod ex verbis quibus una res
significatur, significetur et alia res.
Ad secundum dicendum, quod fictiones poeticae non sunt ad aliud
ordinatae nisi ad significandum; unde talis significatio non
supergreditur modum litteralis sensus.
Ad tertium dicendum, quod qui dicit unum, quodammodo dicit multa,
scilicet in potentia, secundum quod conclusiones sunt potentia in
principiis: ex uno enim principio multae conclusiones sequuntur; non
quod in aliis scientiis per modum significationis quod dicitur de una
re, simul de aliis intelligatur ut significatum, licet inde trahi
possit per argumentationem, et cetera.
|
|