|
Ad primum sic proceditur: videtur quod operari manibus sit in
praecepto.
1. II ad Thessal. III, 10: si quis non vult operari non
manducet. Audivimus enim, et cetera. Glossa: quod ideo praecipio,
quia audivimus. Ergo, et cetera.
2. Praeterea, Augustinus in Lib. de opere monachorum: audiant
ergo quibus hoc praecipit apostolus, qui non habent hanc potestatem.
3. Praeterea, nullus debet excommunicari, ut iura dicunt, nisi pro
mortali. Sed nullus peccat mortaliter nisi contra praeceptum faciens.
Cum ergo ille qui cessat ab opere manuali, iure possit excommunicari,
ut patet per illud quod dicitur II ad Thessal. III, 14: si
quis non obedierit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne
commisceamini cum illo, ut confundatur; videtur quod operari manibus
sit in praecepto.
4. Praeterea, ille qui peccavit, tenetur poenam debitam pro peccato
subire ex necessitate praecepti. Sed omnes in Adam peccaverunt:
Roman., V. Poena autem peccati Adae est labor manualis:
Genes., III, 19: in sudore vultus tui vesceris pane tuo.
Ergo omnibus est praeceptum manibus laborare.
5. Praeterea, ad Ephesios, IV, 28: qui furabatur, iam non
furetur, magis autem laboret, operando manibus suis et cetera.
Glossa: laboret operando non solum per servos, sed etiam manibus.
Illud autem quod ad omnes pertinet, est praeceptum, non consilium.
Ergo, et cetera.
6. Praeterea, labor manualis, necessarius est ad sustentationem
vitae corporalis, sicut actus virtutum sunt necessarii ad
sustentationem vitae spiritualis. Sed actus virtutum sunt in
praecepto. Ergo et laborare manibus.
7. Praeterea, illud ad quod sequitur peccatum mortale, non potest
sine peccato mortali fieri. Sed ad non laborare sequitur non
manducare, quod quandoque est peccatum mortale; II ad Thessal.,
III, 10: qui non operatur non manducet. Ergo non operari
manibus est peccatum mortale; ergo eius oppositum est in praecepto.
1. Sed contra. Non est contrarium praecepto vel consilio praeceptum
domini vel consilium. Sed dominus, vel praecipiendo vel consulendo,
dicit, Matth., VI, 25: nolite solliciti esse animae vestrae
quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Huic autem
contrariatur labor manuum, quia qui laborant manibus, solliciti sunt
de necessariis corpori. Ergo labor manuum non est in praecepto.
2. Praeterea, lex vetus, quantum ad praecepta moralia,
sufficienter continebat quae necessaria sunt ad salutem; unde dominus
Matthaei, XIX, 17: si (...) vis ad vitam ingredi, serva
mandata, et loquitur de mandatis Decalogi; unde subdit: non
homicidium facies; non furaberis. Sed in praeceptis veteris legis
nihil continetur de labore manuum. Ergo labor manuum non est in
praecepto.
3. Praeterea, ad praecepta servanda omnes tenentur. Sed ad labores
manuum non omnes tenentur; alias qui sunt divites et manibus non
laborant, mortaliter peccarent. Ergo labor manuum non est in
praecepto.
4. Praeterea, ad praecepta non magis tenentur religiosi quam
saeculares. Sed ad laborandum manibus videntur magis teneri religiosi
quam saeculares; unde Augustinus in Lib. de Oper. monachorum,
monachos reprehendit quia non laborant; non autem alios. Ergo, et
cetera.
5. Praeterea, usus liberalium artium nobilior est quam
mechanicarum, quia in opere manuali consistit. Sed usus liberalium
artium non est in praecepto. Ergo multo minus labor manuum.
Respondeo. Dicendum, quod iudicium de unaquaque re sumendum est
secundum finem ad quem ordinatur. Labor autem manuum ad tria esse
utilis invenitur. Primo ad otium tollendum, unde Hieronymus ad
rusticum monachum: semper aliquid operis facito, ut te Diabolus
inveniat occupatum: et quod intelligat de opere manuali, patet per
illud quod subiungit: vel fiscellam texe iunco; et postea subdit: in
desideriis est omnis otiosus. Secundo ad corpus domandum; unde II
ad Corinth., VI, 5, aliis carnis macerationibus coniungitur,
ubi dicitur: in laboribus, scilicet operum, quia manibus suis
operabatur; et subiungit: in vigiliis et ieiuniis et cetera. Tertio
ordinatur ad quaerendum victum; actuum, XX, 34: ad ea quae mihi
opus erant, et his qui mecum erant, ministraverunt manus istae. Si
ergo consideretur labor manuum secundum quod ordinatur ad tollendum
otium vel corpus domandum; sic idem iudicium est de labore manuum, et
de aliis exercitiis ad eadem ordinatis. Non enim est in praecepto quod
tollatur otium tali aut tali occupatione; sed sufficit ad otium
tollendum, quacumque licita occupatione ab otio quis desistat; et sic
occupatio laboris manuum non est in praecepto, considerato hoc fine.
Et similis est ratio de labore manuum secundum quod ordinatur ad corpus
domandum: quia multis exercitiis corpus domari potest sicut vigiliis,
ieiuniis et multis huiusmodi. Unde nullum eorum, in quantum ordinatur
ad talem finem, est in praecepto in speciali; quamvis in generali sit
in praecepto corpus domare qualicumque exercitio, quo mortiferae
concupiscentiae reprimantur. Secundum autem quod ordinatur ad victum
quaerendum, sic videtur esse in praecepto; unde dicitur I ad
Thess., IV, 11: operamini manibus vestris, sicut praecepimus
vobis. Nec solum in praecepto iuris positivi, sed etiam iuris
naturalis. Illa enim sunt de lege naturali ad quae homo ex suis
naturalibus inclinatur. Sicut autem ex ipsa dispositione corporis
patet, homo naturalem ordinationem habet ad opus manuale; propter quod
dicitur Iob, V, 7: homo ad laborem nascitur, et avis ad
volandum. Cum autem aliis animalibus natura sufficienter providerit in
his quae ad sustentationem suae vitae pertinent in cibis et armis et
tegumentis; homini in his non providit, quia ipse est praeditus
ratione, per quam sibi potest providere in omnibus supradictis; unde
et erit sibi loco omnium praedictorum manus conveniens ad diversa
opera, quibus conceptiones rationis diversis artificiis exequatur, ut
dicitur XIV de animalibus. Sciendum tamen est, quod duplex est
praeceptum legis naturae. Quoddam quod ordinatur ad tollendum defectum
unius singularis personae, vel spirituale, sicut de actibus virtutum;
vel corporale, sicut praeceptum quod dominus dedit homini, Gen.,
II, 16: de omni ligno quod est in Paradiso, comede et cetera.
Aliud vero est quod ordinatur ad tollendum defectum totius speciei,
sicut hoc quod dicitur Gen., I, 28: crescite, et
multiplicamini, et replete terram; in hoc enim praecipitur actus
generationis, quo natura salvatur et multiplicatur. Hoc autem
interest inter haec duo genera praeceptorum, quia primum praeceptum
legis naturae, quilibet tenetur singulariter observare, sed ad
secundum praeceptum non tenetur quilibet singulariter. In his enim
quae pertinent ad speciem, omnes homines computandi sunt quasi unus
homo: participatione enim speciei plures homines sunt unus homo, ut
dicit Porphyrius in cap. de specie. Sicut autem homo unus habet
diversa membra, quibus occupatur in diversis officiis ordinatis ad
tollendum proprium defectum, quae non possunt omnia per unum membrum
exerceri, sicut oculus videt totum corpus, et pes totum corpus
portat; ita oportet esse in his quae ad totam speciem pertinent. Non
enim sufficeret unus homo ad exercenda omnia quibus humana societas
indiget; et ideo diversis officiis oportet occupari diversos, ut
dicitur ad Rom., XII, 4-6: sicut enim in uno corpore multa
membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi
unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra;
habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis,
differentes. Haec autem diversificatio hominum in diversis officiis
contingit primo ex divina providentia, quae ita hominum status
distribuit, ut nihil unquam deesse inveniatur de necessariis ad vitam;
secundo etiam ex causis naturalibus, ex quibus contingit quod in
diversis hominibus sunt diversae inclinationes ad diversa officia, vel
ad diversos modos vivendi. Quia ergo labore manuum aliquis potest
subvenire et proprio defectui et alieno; cum non possit unus homo in
omnibus sibi sufficere, sed indiget alieno auxilio; patet quod
praeceptum de labore manuum quodammodo sub utroque genere praedictorum
praeceptorum continetur. In quantum enim labore manuum unius
subvenitur necessitatibus aliorum, sic pertinet ad secundum genus
naturalium praeceptorum. In quantum autem aliquis per hoc suis
necessitatibus subvenit, pertinet ad primum genus, sicut praeceptum de
comedendo. Praeceptum autem quod ordinatur ad tollendum defectum
corporalem, non obligat nisi defectu existente; unde si esset aliquis
qui posset vivere sine cibo, non obligaretur praecepto de comedendo.
Sic ergo praeceptum de labore manuum non obligat aliquem singulariter,
secundum quod ordinatur ad tollendum defectum communem aliquo modo,
neque secundum quod ordinatur ad tollendum proprium, nisi defectu
existente. Et ideo ille qui habet unde licite vivere possit, non
tenetur manibus operari. Qui autem non habet unde alias vivat, vel
nisi aliquo illicito negotio victum acquirat, tenetur manibus
laborare. Et hoc patet per apostolum in tribus locis, ubi de manuum
operatione praeceptum dat. Primo, ad Ephes., IV, 28, ubi
prohibendo furtum, iniungit manuum operationem: qui furabatur, iam
non furetur, magis autem laboret (...) manibus suis. Secundo,
I ad Thess., IV, 11, ubi praecepit laborem manuum, prohibens
concupiscentiam rerum alienarum: operemini, inquit, manibus vestris
sicut praecepimus vobis (...) ut honeste ambuletis ad eos qui foris
sunt, et nullius aliquid desideretis. Tertio, II ad Thessal.,
III, 11, ubi praecepit operationem manuum, prohibens turpia
negotia, quibus aliqui victum quaerebant: audivimus et cetera,
inquit, inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operante, sed
curiose agentes. Glossa: qui foeda cura sibi necessaria provident:
et subiungit: his autem qui huiusmodi sunt, denuntiamus, et
obsecramus in domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes, panem
suum manducent. Sciendum etiam est, quod sicut visus est principalior
inter alios sensus, ratione cuius omnes alii sensus nomen visus
sortiuntur, ut Augustinus dicit; ita manus, quia ad plurima opera
necessaria est dicitur organum organorum in III de anima. Et ideo
per operationem manualem intelligitur non solum quod manibus fit, sed
quocumque corporali instrumento; et breviter quodcumque officium homo
agit, de quo licite possit victum acquirere, sub labore manuum
comprehenditur. Non enim videtur rationabile quod magistri artis
mechanicae possint vivere de arte sua, et magistri artium liberalium
non possint vivere da arte sua. Similiter et advocati possunt vivere
de patrocinio quod praestant in causis; et similiter est de omnibus
aliis licitis occupationibus. Quia ergo praeceptum est, sed non omnes
obligat, ideo ad utrasque rationes respondendum est.
Ad primum ergo et ad secundum patet solutio ex dictis: quia concedimus
laborem manuum esse in praecepto, non tamen omnes ad hoc singulariter
obligari.
Ad tertium dicendum, quod, sicut ex dictis patet, apostolus loquitur
in casu illo quando praetermisso labore manuum de foedis negotiis sibi
victum acquirebant, in quo casu obligabantur ad praeceptum servandum;
et ideo digni erant excommunicari.
Ad quartum dicendum, quod verba illa Dei, magis sunt praenuntiantis
poenam quam praecipientis satisfactionem; unde praemisit: maledicta
terra in opere tuo (...) spinas et tribulos germinabit tibi: et
similiter mulieri dixit: in dolore paries filios. Et ideo non
sequitur quod ad laborandum quilibet homo teneatur ex necessitate
praecepti: alias sequeretur quod quilibet teneretur ad agriculturam,
de qua dominus ibi facit mentionem.
Ad quintum dicendum, quod vita spiritualis a nullo potest conservari
nisi per actus virtutum: et ideo quilibet obligatur ad servanda
praecepta quae sunt de actibus virtutum; sed vita spiritualis a multis
potest conservari sine hoc quod manibus operentur: et ideo quamvis sit
generaliter in praecepto, non tamen quilibet ad observationem eius
tenetur.
Ad sextum dicendum, quod non manducare non est peccatum mortale nisi
quando sine manducatione vita servari non potest: tunc enim aliquis non
manducando seipsum occideret. Et similiter non oportet quod aliquis
peccet non laborando manibus, nisi quando alias vitam servare non
posset nisi illicitis curis; et ideo, cum illicitae curae sint modis
omnibus fugiendae, sub eadem distinctione posuit apostolus non
manducare et non operari dicens: qui non vult operari non manducet.
Ad primum autem eorum quae in contrarium obiiciuntur, dicendum, quod
non prohibet dominus apostolis omnem sollicitudinem, scilicet de his
quae pertinent ad victum corporis, alias ipse loculos non habuisset;
sed prohibet sollicitudinem suffocantem, qua mens suffocatur
dupliciter. Uno modo ut in rebus temporalibus finem ponat rectae
operationis; et hoc Deus prohibet. Unde Augustinus dicit in Lib.
de operibus monachorum: non ut ista non procurent quantum necessitatis
est, quod honeste poterunt; sed ut ista non intueantur, et propter
ista faciant quidquid in praedicatione Evangelii facere iubentur; et
habetur in Glossa I ad Thessal., IV, 11. Secundo suffocatur
mens praedicta sollicitudine, quando fiduciam de Deo amittit; et hoc
dominus prohibere intendit. Unde dicit Glossa super illud Matth.,
VI, 25: hoc exemplo non prohibet providentiam et laborem,
scilicet de avibus et liliis, sed sollicitudinem, ut tota fiducia
nostra sit in Deo, per quem et aves sine cura vivunt.
Ad secundum dicendum, quod non omnia quae sunt in praecepto,
continentur explicite in praeceptis Decalogi, sed ad ea possunt
reduci, cum implicite in eis contineantur. Et sic praeceptum de
labore manuum, per quem vita corporalis conservatur reducitur ad hoc
praeceptum, non occides, sicut etiam praeceptum de manducando; vel ad
hoc praeceptum, non furtum facies, quo omne illicitum lucrum, quod
per laborem manuum evitatur, prohibetur.
Ad tertium dicendum, quod in quolibet praecepto duo sunt
consideranda; scilicet finis praecepti et possibilitas observandi;
quia omnia praecepta cuiuslibet legis sunt ordinata ad aliquod bonum
inducendum, vel malum tollendum: nec aliquid impossibile praecipi
potest; unde dicit Hieronymus: qui dicit, Deum aliquid praecepisse
impossibile, anathema sit. Si ergo sit tale praeceptum quod nullo
modo reddi possit impossibile ad observandum, et sine eo finis intentus
haberi non possit, obligatio illius praecepti semper manet; sicut est
in praeceptis de actibus virtutum: quia ad minus actus interiores
semper sunt in hominis potestate, et sine eis vita spiritualis
conservari non potest, ut dictum est. Duobus ergo modis praeceptum de
operatione manuum obligationem amittit. Uno modo quando aliquis
redditur impotens ad laborandum propter imbecillitatem. Alio modo
quando finem huius praecepti, scilicet conservationem corporalis
vitae, consequi potest sine labore manuum, ut ex dictis patet.
Ad quartum dicendum, quod ad laborem manuum, per se loquendo,
aequaliter religiosi et saeculares tenentur. Quod patet ex duobus.
Primo ex verbo apostoli, II ad Thessal., cap. III, 6: ut
ponit de opere manuum praeceptum, dicens: subtrahatis vos ab omni
fratre ambulante inordinate, et cetera. Fratres enim omnes
Christianos vocat; non enim tunc temporis aliqui religiosi determinati
erant. Secundo patet ex hoc quod religiosi non tenentur ad alia quam
saeculares, nisi ad ea quibus se ex voto obligaverunt. Sed per
accidens contingit quod hoc praeceptum magis tangit religiosos quam
alios. Et hoc dupliciter. Primo quia religiosi in paupertate
vivunt; unde facilius potest eis accidere quod non habeant unde
vivant, quam aliis saecularibus. Secundo ex statuto regulae in
aliquibus ordinibus; unde dicit Hieronymus in epistola ad rusticum
monachum: Aegyptiorum monasteria hunc tenent morem, ut nullum absque
opere et labore suscipiant, non tam propter victus necessaria, quam
propter animae salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus; sicut
etiam ad vigilias et alia quibus domatur corpus, tenentur quandoque
religiosi ex statutis suis, ad quae saeculares non tenentur.
Ad quintum dicendum, quod quamvis usus liberalium artium sit
nobilior, non tamen ita est necessarius ad vitam corporis
sustentandam; et praeterea sub operatione manuum comprehenditur, sicut
ex dictis patet, et cetera.
|
|