|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod illi qui spiritualibus
operibus vacant, non excusentur a labore manuum.
1. I enim ad Thessal., III, 20, super illud: si quis non
vult operari, non manducet, dicit Glossa Augustini: dicunt quidam
de operibus spiritualibus hoc apostolum praecepisse; et postea subdit:
sed superflue conantur et sibi et ceteris caliginem obducere, ut quod
caritas utiliter monet, non solum facere nolint, sed nec intelligere.
Et ita videtur quod per spiritualia opera a labore manuum non
excusentur.
2. Praeterea, inter omnia spiritualia maxima sunt oratio, lectio et
praedicatio. Sed per ista opera non excusantur aliqui a labore
manuali. Ergo, et cetera. Probatio mediae. Augustinus dicit in
Lib. de operibus monachorum: quid agant qui operari corporaliter
nolunt, scire desidero, et cetera. Vacant orationibus, inquiunt,
et lectionibus, et verbo Dei: et postea subdit: sed si ab his
amovendi non sumus, nec manducandum est, nec est praeparandum. Si
autem ab ista vacare servos Dei certis intervallis temporum
infirmitatis necessitas cogit, cur etiam non praeceptis apostolicis
observandis aliquas partes temporum deputamus? Et quantum ad orationes
dicit: citius exauditur una obedientis oratio quam decem millia
contemnentis. Quantum vero ad psallentes subdit: cantica divina
cantare, etiam manibus operantes facile possunt, et ipsum laborem
divino tamquam celeumate consolari. Quantum vero ad legentes subdit:
qui autem dicunt se lectioni vacare, nonne illic inveniunt quod
praecepit apostolus? Quae est ergo ista perversitas, lectioni nolle
obtemperare, dum vult ei vacare? Quis enim nesciat, tanto citius
quemcumque proficere cum bona legit, quanto citius facit quod legit?
Quantum vero ad praedicantes subiungit: si autem alicui sermo est
erogandus, et ita se occupat ut manibus operari non vacet, numquid
omnes possunt in monasterio venientibus ad se, vel divinas lectiones
exponere, vel de aliquibus disputationibus salubriter disputare?
Quando ergo non omnes possunt, cur sub hoc obtentu omnes vacare
volunt? Quamquam etsi omnes possent, vicissitudine facere deberent,
et non solum ut ceteri a necessariis actibus occuparentur, sed quia
sufficit ut, pluribus audientibus, unus loquatur.
3. Praeterea, clerici maxime operibus spiritualibus occupantur.
Sed ipsi tenentur ad laborem manuum. Ergo, et cetera. Probatio
mediae. Distinct. 81, dicitur: clericus victum aut vestitum sibi
artificio vel agricultura, absque officii sui dumtaxat detrimento,
praeparet. Item in alio capitulo: clericus qui verbo Dei eruditus
est, artificio victum quaerat. Item: omnes clerici qui ad operandum
validi sunt, et artificialia et litteras discant.
4. Praeterea, religiosi qui omnia reliquerunt, maxime operibus
spiritualibus vacant. Sed tales tenentur ad manuum laborem. Ergo,
et cetera. Probatio mediae. Luc., XII, 33, vendite quae
possidetis, Glossa: non tantum cibos vestros communicate pauperibus,
sed etiam vendite possessiones vestras, ut omnibus vestris simul pro
domino spretis, postea labore manuum operemini, unde vivatis et
eleemosynam faciatis.
5. Praeterea, decretum dicit distinct. 22, quod ille est
haereticus qui facit contra statutum Ecclesiae Romanae. Sed illi qui
mendicant, non laborantes propriis manibus, faciunt contra statutum
Callisti Papae XXII, quaest. 1: videntes summi sacerdotes
etc.; ubi dicitur quod Ecclesia statuit quod inter eos qui communi
vita degere volunt, nullus egens inveniatur. Ergo religiosi propter
opera spiritualia non excusantur a labore manuum; imo si mendicant,
sunt haeretici.
6. Praeterea, ille qui se exponit periculo mortis, peccat quasi
tentans Deum; sicut si quis videret ursum venientem in furia, et
deponeret arma quibus posset se defendere, tentaret Deum. Sed ille
qui relinquit omnia, et non laborat manibus, abiicit a se necessaria
victus, quibus resistitur consumptioni quae fit in corpore per calorem
naturalem. Ergo talis peccat quasi tentans Deum.
7. Praeterea, ad Philipp., III, 17, dicit apostolus:
imitatores mei estote, fratres. Sed ipse, quamvis praedicaret, et
operibus spiritualibus vacaret, nihilominus opere manuum victum
quaerebat; II ad Thessal., III, 7-9: ipsi (...)
scitis, quemadmodum (et vos) oporteat imitari nos: quoniam non
inquieti fuimus apud vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo,
sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum
gravaremus. Ergo, et cetera.
8. Praeterea, Genes., XXIII, 17, super illud confirmatus
est ager etc. dicit Glossa, quod perfectus praedicator animam suam
abscondit sub bonae operationis et contemplationis regimine; ita et
illi qui operibus spiritualibus insistunt per contemplationem, debent
etiam operibus exterioribus vacare per actionem; et sic opera
spiritualia non excusant a labore manuum.
1. Sed contra. Lucae IX, 60: sine ut mortui sepeliant mortuos
suos; dicit Glossa: dominus docet minora bona pro maioribus esse
dimittenda. Sed opera spiritualia sunt maiora bona quam opera
manualia. Ergo debet haec praetermittere propter illa.
2. Praeterea, opera pietatis sunt potiora quam exercitia
corporalia: I ad Tim., IV, 8: corporalis exercitatio ad
modicum utilis est, pietas autem ad omnia valet. Sed opera
misericordiae et pietatis sunt dimittenda, ut vacetur praedicationi:
actuum, VI, 2: non est aequum nos relinquere verbum Dei, et
ministrare mensis. Lucae IX, 60: sine mortuos sepelire mortuos
suos; tu autem vade, et annuntia regnum Dei. Ergo multo fortius
propter praedicationem et alia opera spiritualia est dimittendum opus
manuale, et alia quae ad exercitationem pertinent corporalem.
3. Praeterea, II ad Timotheum, II, 4: nemo militans Deo
implicat se negotiis saecularibus; Glossa: illa sunt saecularia
negotia quibus animus occupatur colligendae pecuniae cura. Sed qui
operantur manibus, habent curam de colligenda pecunia. Ergo
implicantur negotiis saecularibus. Et ita illi qui militant Deo in
spiritualibus operibus, non debent operibus manuum occupari.
Respondeo. Dicendum, quod veritas huius quaestionis apparet ex his
quae in superiori quaestione sunt dicta. Dictum est enim supra, quod
illi tantum obligantur ad observationem huius praecepti, scilicet de
opere manuum, qui non habent alias unde licite vivere possint. Et
ideo qui spiritualia opera exercent, et possunt alias licite vivere
quam de labore manuum, non tenentur manibus laborare. Unde
distinguendum videtur de operibus spiritualibus. Sunt enim quaedam
bona spiritualia quae in bonum commune cedunt; quaedam vero quae ad
singularem profectum facientis pertinent. Eis autem qui in
spiritualibus operibus occupantur ad utilitatem communem pertinentibus,
debet provideri ab his quorum utilitati deserviunt; quod patet per
auctoritatem, I ad Corinth., IX, 11: si nos vobis spiritualia
seminamus, magnum est si (...) carnalia vestra metamus? Hoc
etiam patet per rationem, quia utilitas spiritualis praefertur
corporali. Eis autem qui utilitati communi deserviunt in
temporalibus, debetur sustentatio ex proprio labore, quo utilitati
communi deserviunt: sicut patet de militibus, qui pro pace reipublicae
militant; unde I Cor., IX, 7: quis militat suis stipendiis
unquam? Unde multo magis qui in spiritualibus bonum promovent, in
tali ministerio sustentari possunt; et sic non tenentur manibus
laborare. Sunt autem quatuor opera spiritualia, quibus communis
utilitas promovetur, et ex hoc eis stipendia debentur. Primum est
occupatio in iudiciis ecclesiasticis exequendis. Dicitur enim ad
Rom., cap. XIII, 6, de potestate saeculari, quae iudicium
saeculare exercet: ideo et tributa praestatis, scilicet iudicibus:
ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes vobis. Et propter
hoc Augustinus dicit in Lib. de operibus monachorum, quod debent
manuum operibus insistere illi dumtaxat qui ab ecclesiasticis
occupationibus vacant; unde et se excusat a labore manuum propter
iudicia ecclesiastica, quibus occupabatur, dicens: quamquam dicere
possumus, quis militat suis stipendiis unquam? et cetera, tamen
dominum nostrum Iesum Christum testem invoco super animam meam,
quoniam quantum ad meum attinet commodum, multo mallem per singulos
dies certis horis, quantum in bene moderatis monasteriis constitutum
est, aliquid operari manibus, et certas horas habere ad orandum et
legendum, aut aliquid de divinis litteris agendum liberas, quam
tumultuosissimas perplexitates aliarum causarum pati de negotiis
saecularibus, vel iudicando dirimendis, vel interveniendo
praecipiendis. Secundum opus spirituale quod in bonum commune
redundat, est opus praedicationis, quo fructus animarum in populo
procreatur. Et ideo, ut dicitur I ad Corinth., cap. IX,
14: dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio
vivere. Nec debet hoc referri tantum ad illos qui habent auctoritatem
praedicandi, sicut sunt praelati, sed etiam ad eos qui qualitercumque
licite praedicant ex commissione praelatorum: quia stipendia non
debentur potestati, sed operi et labori, ut dicitur III ad
Timoth., II, 6: laborantem agricolam oportet primum de fructibus
percipere: Glossa: scilicet praedicatorem qui in agro Ecclesiae
lectione verbi excolit corda auditorum. Nec tantum illi qui
praedicant, possunt de Evangelio vivere, sed etiam illi qui eis
ministrant ad hoc officium cooperantes; quod patet ad Roman., XV,
27: si spiritualium (...) participes facti sunt gentiles,
debent etiam in carnalibus ministrare eis; Glossa: eorum scilicet
Iudaeorum qui miserunt praedicatores ab Ierosolymis. Unde etiam illi
qui praedicatores mittunt, possunt de fructu Evangelii vivere.
Tertium opus spirituale quod cedit in bonum commune, sunt orationes,
quae fiunt in horis canonicis ad salutem Ecclesiae, ut avertatur ira
Dei a populo; Ezech., XIII, 5: non (...) opposuistis
vos murum pro domo Israel, ut staretis in proelio in die domini:
Glossa: precibus dimicantes, et divinae sententiae resistentes. Et
ideo dicitur I ad Corinth., IX, 13, quod qui altari
deserviunt, cum altari participant. Et de his duobus operibus dicit
Augustinus in Lib. de operibus monachorum: si Evangelistae sunt,
fateor, habent potestatem, scilicet vivendi de sumptibus fidelium,
quia de hoc loquitur. Si ministri altaris, dispensatores
sacramentorum sunt; unde sibi istam non arrogant, sed vindicant
potestatem. Quartum opus spirituale quod redundat in bonum commune,
est elucidatio sacrae Scripturae. Qui enim elucidationi sacrae
Scripturae vacant ad alios instruendum, possunt de hoc opere
spirituali vivere; I ad Timoth., cap. V, 17: qui bene
praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur; maxime (autem)
qui laborant in verbo et doctrina; Glossa: ut eis spiritualiter
obediant et exteriora ministrent, qui laborant in verbo; Glossa: in
exhortatione scientium, et doctrina nescientium. Et hoc etiam planius
dicit Hieronymus ad Vigilantium: haec in Iudaea usque hodie
perseverat consuetudo non solum apud nos, sed etiam apud Hebraeos, ut
qui in lege domini meditantur die ac nocte, et partem non habent in
terra nisi solum Deum, synagogarum totius orbis foveantur
ministeriis. Patet ergo quod illi qui praedictis operibus
spiritualibus vacant, non tenentur manibus laborare. De his autem qui
vacant spiritualibus quae non directe in bonum commune redundant, sed
in bonum facientis, sicut sunt orationes privatae, ieiunia, et
huiusmodi, distinguendum est; quia aut illi qui in religione istis
operibus occupantur, habent in saeculo unde vivant sine labore manuum,
aut non. Si sic, tales cum ad religionem veniunt, non tenentur
manibus laborare; unde Augustinus in libro de operibus monachorum: si
habebant aliquid in hoc saeculo, quo facile sine opificio sustentarent
vitam suam, quod conversi ad Deum indigentibus dispertiti sunt, et
credenda eorum infirmitas et ferenda. Solent enim tales languidius
educati laborem corporalem sustinere non posse. Si autem in saeculo
opifices fuerunt, de labore manuum viventes, tunc ex duplici causa
venientes ad religionem possunt labore manuum intermittere. Uno modo
ex pigritia operandi, volentes in otio vivere; et tales peccant: et
hoc est quod dicit Augustinus in praedicto libro: plerumque veniunt ad
professionem servitutis Dei et ex professione servili et vita
rusticana, et ex opificum exercitatione et plebeio labore; et postea
subdit: tales ergo secundum quod minus operantur, de infirmitate
corporis excusari non possunt: praeteritae quippe vitae consuetudine
convincuntur; et interponit: non enim apparet utrum ex proposito
servitutis Dei venerint, an vitam inopem et laboriosam fugientes.
Alio modo intermittit aliquis opus manuale ex intensione divini
amoris, quo ad opus contemplationis quasi continue elevatur: tales cum
spiritu Dei agantur, non peccant, quia ubi (...) spiritus
domini, ibi libertas. Unde Gregorius dicit super Ezechielem:
contemplativa vita est caritatem Dei et proximi toto corde retinere,
ab exteriori actione quiescere, soli desiderio conditoris inhaerere,
ut nihil iam agere libeat: et hoc idem habetur in quadam Glossa:
contemplativa vita a cunctis actionibus funditus dividit; et hoc est
quod habetur Matthaei, VI, v. 26, in Glossa super illud,
considerate volatilia caeli, etc.: sancti viri avibus comparantur,
quia caelum petunt; et quidem ita remoti sunt a mundo, ut iam in
terris nihil agant nihil laborent, sed sola contemplatione iam in caelo
degunt.
Ad primum ergo dicendum, quod Glossa illa sumitur ab Augustino,
Lib. de operibus monachorum: qui librum illum scripsit contra quosdam
monachos, qui dicebant quod non licebat servis Dei manibus laborare;
et hoc quod dicit apostolus, II Thessal., III, 10: qui non
vult operari, non manducet, exponebant de opere spirituali; quam
positionem Augustinus in libro illo multipliciter improbat. Unde
dicendum est, quod illud apostoli: qui non vult operari, non manducet
etc., de opere manuali intelligitur. Non tamen sequitur quod ad
huiusmodi impletionem praecepti omnes teneantur: ipse enim non
tenebatur; unde praemisit: non quasi non habuerimus potestatem,
scilicet sumptus accipiendi, et vivendi sine labore manuum. Unde
patet quod Glossa illa non est ad propositum.
Ad secundum dicendum, quod in omnibus operibus quae tangit obiectio,
distinguendum est; quia vel possunt esse quasi publica opera, vel
privata. Loquitur autem Augustinus de illis operibus spiritualibus,
secundum quod sunt opera privata; intelligit enim de orationibus et
canticis privatis, non de his quae in Ecclesia solemniter
celebrantur: quod patet ex hoc quod dicit, quod possunt simul qui
manibus operantur divina cantica cantare; quod non esset conveniens,
si de horis canonicis intelligeretur. Similiter quod dicit de
lectionibus, loquitur de illis qui vacant lectioni ad consolationem
propriam tantum, sicut in monasteriis monachi faciunt; non autem de
illis quorum vita studio Scripturarum deputatur ad suam et aliorum
instructionem: non est enim dubium quod per laborem manuum studium
impediretur. Similiter quod dicit de praedicatione intelligendum est
de illis qui non publice praedicant, sed aliqua verba aedificatoria
hominibus ad se venientibus loquuntur, sicut sancti patres in eremo
facere consueverunt; et hoc patet ex ipsis verbis supra inductis; unde
etiam dicit: si sermo erogandus est, etc.: quia, ut dicit Glossa
I Corinth., II, 4, super illud: sermo meus et praedicatio
mea, sermo est qui privatim fiebat; sed praedicatio quae fiebat in
communi.
Ad tertium dicendum, quod decretum loquitur de illis clericis quibus
non sufficiunt oblationes et eleemosynae quae eis a fidelibus fiunt,
vel Ecclesiae facultates. Eadem enim ratio est de illis qui vivunt de
facultatibus Ecclesiae, et de illis qui vivunt particulariter de
eleemosynis; quia facultates Ecclesiae eleemosynae sunt, et ad
sustentationem pauperum dantur. Unde dicit Glossa: in domibus
principum rapina pauperum est, dum Ecclesiae opes sibi thesaurizant,
et in deliciis abutuntur quae ad sustentationem pauperum dantur; et de
hoc habetur XII, quaest. 1: propter quod etiam dicitur III,
quaest. 2, sacerdos, quod sacerdos cui dispensationis cura commissa
est, cum laude pietatis accipit a populo dispensanda, et fideliter
dispensat accepta; quia omnia sua aut reliquit parentibus, aut
distribuit pauperibus, aut Ecclesiae rebus adiunxit, et se in numero
pauperum paupertatis amore constituit, ut unde pauperibus
subministrat, inde et ipse tamquam pauper voluntarius vivat. Et sic
patet quod clerici qui de Ecclesiae rebus vivunt, eamdem rationem
utendi eis habent sicut illi qui facultatibus carentes de eleemosynis
sibi datis vivunt.
Ad quartum dicendum, quod Glossa illa non imponit necessitatem his
qui sua relinquunt ut manibus operentur; sed ostendit quoddam bonum
quod facere possunt qui sua relinquunt: ut scilicet ex manuum labore
acquirant unde sibi provideant, et eleemosynas aliis faciant. Nec
tamen per hoc excluditur quin etiam bene faciant, si manibus non
laborantes spiritualibus eleemosynis vacent, quae sunt corporalibus
potiores.
Ad quintum dicendum, quod illius rationis prima falsa est; non enim
qui facit contra statutum Papae, est haereticus, nisi forte credat
Papae non esse obediendum; unde in capitulo inducto dicitur: qui
Romanae Ecclesiae privilegium ab ipso summo omnium Ecclesiarum capite
traditum auferre conantur procul dubio in haeresim labuntur.
Privilegium autem praedictum consistit in hoc quod ei debet ab omnibus
Christianis obediri. Similiter etiam minor est falsa: non enim est
contra statutum Ecclesiae quod aliquis mendicet vel se in statu
egestatis ponat; sed hoc est contra statutum Ecclesiae, si ab eis qui
facultates Ecclesiae possident, eorum necessitatibus non providetur;
unde haec sunt verba capituli inducti: ex quibus, scilicet rebus
Ecclesiae, episcopi et dispensatores earum, omnibus communi vita
agere volentibus ministrare cuncta necessaria debent, prout melius
poterunt, ut nemo in eis egens inveniatur.
Ad sextum dicendum, quod illi qui relinquunt omnia, nihil sibi
reservantes, nec manibus operantes, non propter hoc discrimini se
exponunt; quia devotio fidelium tanta probabiliter aestimatur, et
experimento discitur, quod eis in necessariis providet. Nec etiam
tentant Deum, quia ipse promisit movendo corda aliorum eis in
necessitatibus providere, ut patet Matth., VI, 33; et quaedam
Glossa dicit Luc., XVIII, 30: tanta praedicatori debet esse
fiducia in Deo, ut praesentis vitae sumptus, etsi non provideat,
sibi tamen non defutura certissime sciat; ne dum occupatur mens ad
temporalia, minus praedicet aeterna. Similiter si aliquis esset inter
armatos qui defenderent, et aliqua causa arma deponeret, non tentaret
Deum; si autem esset solus, videretur tentare Deum, nisi forte
interiori inspiratione securus esset de divino auxilio, sicut beatus
Martinus dixit: ego signo crucis non clypeo protectus aut galea,
hostium cuneos penetrabo securus. Similiter videretur esse Dei
tentatio, si aliquis inter infideles vel homines inhospitales de
necessariis victus sibi non provideret; unde dicit Glossa: in hoc
nobis datur exemplum, ut nonnumquam causa instante quaedam de nostri
propositi rigore sine culpa intermittere possimus. Verbi gratia, si
per inhospitales regiones iter agimus, plura viatica licet portare quam
domi habeamus. Et tamen in deserto aliqui sine labore manuum
sustentati sunt pane divinitus misso, ut in vitis patrum legitur; sed
privilegia paucorum non faciunt legem communem.
Ad septimum dicendum, quod hoc quod apostolus laboravit cum posset de
Evangelio vivere, fuit supererogationis, ut patet I ad Cor.,
IX, 12; et ideo alii praedicatores non tenentur eum in hoc
imitari. Sciendum tamen, quod praedicator aliquando bene faceret non
accipiendo sumptus ab his quibus praedicat, sed de labore manuum
vivendo; in casibus scilicet illis in quibus apostolus laborabat, ne
scandalizaret eos quibus praedicabat; qui propter avaritiam dare
sumptus gravabantur: et hanc causam ponit II ad Thessal., III,
8: nocte ac die laborantes, ne quem vestrum gravaremus. Item ut suo
exemplo alii ab otio retraherentur; unde ibidem subdit: non quasi nos
non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad
imitandum nos. Item ad reprimendum rapacitatem pseudo-apostolorum;
unde dicit II ad Corinth., XI, 12: quod autem facio, et
faciam: ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo
gloriantur, (tales) inveniantur sicut et nos. Aliquando autem,
male facerent praedicatores, si laboribus manuum se implicarent; si
scilicet per laborem a praedicatione retraherentur; unde dicit Glossa
Lucae, XVIII, 30: cavendum est praedicatori ne dum occupatur
mens ad temporalia, minus praedicet aeterna. Ideo dicit Augustinus
in supra dicto libro, quod apostolus dum esset Athenis, ubi oportebat
eum quotidie praedicare, non operabatur manibus; quod postea fecit
veniens Corinthum, ubi Iudaeis praedicabat solo die sabbati.
Praedicatoribus enim non solum necessarium est ut habeant tempus
liberum ab occupationibus, in quo praedicent, sed etiam in quo
studeant: cum non habeant scientiam ex infusione, sicut apostoli, sed
continuo studio. Unde dicit Gregorius in Pastoral.: vectes,
inquit, semper erunt in circulis; quia nimirum necesse est ut qui ad
officium praedicationis excubant, a sacrae lectionis studio non
recedant.
Ad octavum dicendum, quod per actionem intelligitur ibi non solum opus
manuale, sed omnia quae ad activam vitam pertinent. Sollicitudo autem
quae exhibetur a praedicatoribus circa eos quibus praedicant, ad
activam vitam pertinet.
Rationes in contrarium concedo; tamen ultima inducitur praeter
intentionem. Glossa enim dicit, saecularia negotia esse quae fiunt
causa pecuniae colligendae sine opere manuali, ut per mercationem et
huiusmodi, a quibus se debent servi Dei penitus abstinere.
|
|