|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod intellectus creatus possit
simul plura intelligere.
1. Potentia enim sensitiva, cum sit materialis, est inferior et
magis contracta quam intellectiva. Sed sensus potest simul plura
sentire; sicut sensus communis simul sentit album et dulce, dum eorum
differentiam cognoscit. Ergo intellectus multo fortius potest simul
plura intelligere.
2. Praeterea, plura intelligibilia possunt simul cognosci, in
quantum sunt unum. Sed omnia intelligibilia sunt unum, in quantum
sunt intelligibilia. Ergo omnia intelligibilia possunt simul
cognosci.
3. Praeterea, sicut se habet intellectus in habitu ad intelligibile
in habitu, ita se habet intellectus in actu ad intelligibile in actu.
Sed intellectus in habitu simul plura intelligibilia cognoscit in
habitu. Ergo intellectus in actu simul plura intelligit in actu.
4. Praeterea, ad cognitionem intellectus sufficit species rei
intelligibilis in intellectu existens. Sed species intelligibiles non
se impediunt quin simul sint in intellectu, cum non sint contrariae,
eo quod sunt a materia separatae. Ergo intellectus non impeditur quin
possit simul plura intelligere.
5. Praeterea, capacitas intellectus est maior quam cuiuscumque
corporis. Sed aliquod corpus est in quo simul possunt plures species
etiam contrariorum fieri, sicut patet quod in uno puncto aeris, in quo
se intersecant duae lineae directae a duobus visibilibus ad duos
videntes, est species utriusque visibilis. Ergo multo fortius plures
species actu possunt simul esse in intellectu; et ita intellectus
potest simul plura intelligere.
Sed contra, est quod dicit philosophus in II Topic.: contingit
plura scire, intelligere vero unum solum.
Respondeo. Dicendum, quod intellectus dupliciter aliquid
intelligit, scilicet primo, et ex consequenti. Ex consequenti quidem
contingit plura simul intelligere, in quantum habent ordinem ad unum
intelligibile primum; et hoc contingit dupliciter. Uno modo ex
unitate eius quo intelligitur: sicut quando plura intelligibilia per
unam speciem intelliguntur; sicut intellectus divinus omnia simul videt
per unam essentiam suam; et eodem modo intellectus creatus, videns
essentiam divinam, potest simul omnia videre quae per essentiam divinam
videt. Alio modo ex unitate eius quod intelligitur, scilicet quando
plura intelliguntur ut unum: totum enim unum est primo intellectum, et
illa plura sunt intellecta ex consequenti in illo; sicut cum
intellectus intelligit lineam, simul intelligit partes lineae, ut
dicitur in III de anima; et similiter cum intelligit propositionem
intelligit simul subiectum et praedicatum; et cum intelligit
similitudinem vel differentiam aliquorum, simul intelligit ea quorum
est similitudo vel differentia. Sed quod intellectus simul intelligat
plura intelligibilia, est primo et principaliter impossibile. Cuius
ratio est, quia intellectus secundum actum est omnino, id est
perfecte, res intellecta, ut dicitur in III de anima. Quod quidem
intelligendum est, non quod essentia intellectus fiat res intellecta,
vel species eius, sed quia complete informatur per speciem rei
intellectae, dum eam actu intelligit. Unde intellectum simul plura
actu intelligere primo, idem est ac si res una simul esset plura. In
rebus enim materialibus videmus quod una res numero non potest esse
simul plura in actu sed plura in potentia, vel secundum dispositionem
potest esse unum et idem. Idem enim aer est simul potentia aqua et
ignis; et possunt etiam simul dispositiones ad utrumque quantum ad
aliquid inesse eidem; sicut si aer ex una parte calefieret et ex alia
inspissaretur. Sed quod aer simul actu sit ignis et aqua, est
impossibile; et similiter etiam quod aliquid sit simul actu lapis et
ferrum, quae non videntur contraria, sed disparata. Intellectus
autem ex ipsa ratione suae potentiae est simul potentia omnia
intelligibilia, sicut et sensus omnia sensibilia. Potentia autem
sensitiva per similitudines sensibilium reducitur in actum dupliciter.
Uno modo incomplete per modum dispositionis, quando scilicet species
sensibiles sunt in ea ut dispositiones, quod appellat Avicenna esse ut
in thesauro. Alio modo perfecte, quando scilicet species sensibiles
actu informant potentiam sensitivam, et hoc vocat Avicenna
apprehensionem sensus, distinguens potentias sensitivas apprehendentes
ab illis in quibus sunt formae sensibiles ut in thesauro. Et similiter
in intellectu in habitu sunt similitudines intelligibilium ut
dispositiones; sed quando sunt actu intellectae, sunt in eo ut formae
perficientes, et tunc intellectus fit omnino res intellecta; et hoc
contingit per intentionem, quae coniungit intellectum intelligibili,
et sensum sensibili, ut dicit Augustinus. Unde patet quod sicut una
res materialis non potest esse simul plura actu, ita unus intellectus
non potest simul plura intelligere primo; et hoc est quod Algazel
dicit, quod sicut unum corpus non potest simul figurari pluribus
figuris, ita unus intellectus non potest simul plura intelligere. Nec
potest dici quod intellectus informetur perfecte simul pluribus
speciebus intelligibilibus, sicut unum corpus simul informatur figura
et colore: quia figura et color non sunt formae unius generis, nec in
eodem ordine accipiuntur, quia non ordinantur ad perficiendum in esse
unius rationis; sed omnes formae intelligibiles, in quantum huiusmodi
sunt unius generis, et in eodem ordine se habent ad intellectum, in
quantum perficiunt intellectum in hoc, quod est esse intellectum in
actu. Unde plures species intelligibiles se habent sicut figurae
plures, vel plures colores, qui simul in actu in eodem esse non
possunt secundum idem.
Ad primum ergo dicendum, quod similiter dicendum est de potentia
sensitiva, id est, quod non potest plura simul sentire, sed ex
consequenti, in quantum plura accipiuntur ut unum: sicut plura
sensibilia uniuntur in una differentia, et plura sensibilia quae sunt
partes uniuntur in uno toto; unde quando sentitur totum, sentiuntur
simul plures partes ex consequenti: et tunc intentio sensus non fertur
ad aliquam partium principaliter, sed ad totum: quia si ad aliquam
partium ferretur ut ad sensibile principale, non simul sentiretur
alia. Et iterum sensus communis, quamvis sit una potentia secundum
essentiam, tamen aliquo modo multiplicatur secundum esse, in quantum
coniungitur diversis sensibus propriis, sicut unum centrum coniungitur
pluribus lineis. Unde immutationes omnium sensibilium simul
terminantur ad sensum communem, sicut motus qui esset per omnes
lineas, posset simul terminari ad centrum. Sed intellectus non
multiplicatur modo praedicto in plures potentias; et ideo non est
simile.
Ad secundum dicendum, quod cognoscibilia quae simul cognoscuntur,
oportet quod accipiantur ut cognoscibile unum numero. Omnia autem
intelligibilia, in quantum huiusmodi, sunt unum genere, non numero;
et ideo ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum, quod iam patet ex praedictis, quod non eodem
modo se habet intellectus in habitu ad intelligibilia in habitu, quae
sunt in ipso ut dispositiones, et intellectus in actu ad intelligibilia
in actu, quae sunt in ipso ut ultimae perfectiones.
Ad quartum dicendum, quod non solum prohibetur res aliqua esse plura
contraria actu simul, sed etiam plura esse disparata, ut patet ex
dictis; unde, quamvis formae intelligibiles in intellectu non sint
contrariae, nihilominus tamen intellectus prohibetur simul plura
intelligere, ut ex dictis patet.
Ad quintum dicendum, quod species sensibiles, quae sunt in medio
deferente, sunt ibi per modum dispositionis, et non per modum ultimae
perfectionis, quia sunt ibi sicut in quodam fluxu; et ideo non est
simile.
|
|