|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod intellectus angelicus non
possit cognoscere singularia.
1. Si enim cognoscit: aut cognoscit per speciem acquisitam, aut per
concreatam. Non per acquisitam: quia vel illa esset particularis, et
per consequens materialis, et ita in intellectu Angeli immateriali
esse non posset; vel esset universalis, et sic per eam singulare
cognosci non posset. Similiter nec per concreatam: quia species
concreata Angelo a principio suae creationis fuit in ipso; ad
cognitionem autem alicuius sufficit quod species eius sit in
intellectu; et ita, si per speciem concreatam posset aliquod
particulare cognosci dum est praesens, a principio creationis suae
illud cognovisset quando adhuc erat futurum; quod non posset esse,
quia futura cognoscere solius Dei est: Is. XLI, 23:
annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quoniam dii estis
vos. Ergo Angelus singularia cognoscere non potest.
2. Si dicatur, quod species illae concreatae faciunt cognitionem
praesentium, non autem futurorum; contra: non potest aliqua cognitio
nova fieri, nisi fiat aliqua innovatio in cognoscente. Sed per hoc
quod particulare, quod erat futurum, fit praesens, non fit aliqua
innovatio in intellectu angelico, cum nihil recipiat a re extra. Ergo
si prius, dum erat futurum, non cognoscebat, nec dum fit praesens,
cognoscere poterit.
3. Si dicatur, quod, quamvis nihil recipiat, tamen formam quam
apud se habebat prius, applicat ad particulare quod de novo fit;
contra: intellectus non potest aliquid ad aliud applicare, nisi
praecognoscat et quod applicatur, et cui applicatur: quia prius est
cognoscere duo secundum se, quam comparationem unius ad alterum. Ergo
applicatio praedicta sequeretur cognitionem singularium, et sic non
posset esse causa eius.
4. Praeterea, si Angelus cognoscit singularia; aut cognoscit una
specie, aut pluribus. Sed non pluribus, quia sic oporteret quod
infinitas species apud se haberet, cum infinita sint particularia, ad
minus in potentia; similiter nec una, quia sic intellectus angelicus
aequaretur intellectui divino, qui uno, scilicet essentia divina,
plura intelligit. Ergo intellectus angelicus singularia cognoscere non
potest.
5. Si dicatur, quod non cognoscit per unam speciem omnia, sed per
unam speciem omnia individua unius speciei, et non alia; contra: illa
una species non se habet magis ad unum individuum quam ad aliud. Sed
oportet quod per speciem intelligibilem intellectus determinetur ad
determinatum cognoscibile. Ergo per speciem illam non poterit
cognoscere hoc particulare determinate.
Sed contra, est quod dicitur ad Hebr. I, v. 14: omnes sunt
administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui
hereditatem capiunt salutis; quod non posset esse, nisi cognoscerent
singulares homines.
Respondeo. Dicendum, quod Angelus absque dubio singularia
cognoscit. Ut autem videamus modum quo hoc possibile sit, sciendum
est, quod ad hoc quod singulare aliquod cognoscatur, oportet quod in
potentia cognoscitiva sit similitudo eius, in quantum particulare est.
Omnis autem forma de se communis est: unde additio formae ad formam
non potest esse causa individuationis: quia quotcumque formae simul
aggregentur, ut album, bicubitum, et Crispum, et huiusmodi, non
constituunt particulare, quia haec omnia simul sunt in uno, et ita in
pluribus potentiis est possibile invenire; sed individuatio formae est
ex materia, per quam forma contrahitur ad hoc determinatum. Unde ad
hoc quod particulare cognoscatur, oportet quod in cognoscente non solum
sit similitudo formae, sed aliqualiter materiae. Similitudo autem rei
cognitae dupliciter est in cognoscente: uno modo sicut causata a re,
sicut in his quae cognoscuntur per speciem abstractam a rebus; alio
modo sicut causa rei, ut patet in artifice, qui cognoscit artificiatum
per illam formam per quam ipsum facit. Species autem quae est in sensu
causata a re sensibili, in quantum non est omnino a conditionibus
materialibus depurata, est similitudo formae secundum quod est in
materia; et ideo per eam cognoscitur particulare. Sed quia secundum
quod in intellectu nostro recipitur species rei sensibilis, est omnino
iam a materialibus conditionibus depurata, non potest intellectus
noster per eam directe particulare cognoscere, sed per quamdam
reflexionem intellectus ad potentias sensitivas, a quibus species
intelligibiles abstrahuntur. Per formam autem, quae est causa rei,
hoc modo cognoscitur res secundum quod forma illa est causa eius. Et
quia artifex homo per formam artis non producit materiam, sed materia
praesupposita inducit formam artis; forma artis, quae est in mente
artificis, non est similitudo artificiati nisi quoad formam tantum;
unde per eam non cognoscit artificiatum in particulari, nisi formam
artificiati per sensum accipiat. Artifex autem increatus, scilicet
Deus, non solum producit formam, sed etiam materiam. Unde rationes
ideales in mente ipsius existentes non solum sunt efficaces ad
cognitionem universalium, sed etiam ad singularia cognoscenda a Deo.
Sicut autem illae rationes ideales effluunt in res producendas in esse
suo naturali, in quo particulariter unumquodque subsistit in forma et
materia; ita procedunt in mentes angelicas, ut sint in eis principium
cognoscendi res secundum suum totum esse in quo subsistunt. Et sic per
species influxas sibi ab arte divina Angeli, non solum universalia,
sed etiam particularia cognoscunt, sicut et Deus. Est tamen
differentia in duobus. Primo, quia ideae quae sunt in mente divina,
sunt formae factivae rerum, et non solum principia cognoscendi; sed
species quae recipiuntur in mente angelica, sunt solum principia
cognoscendi, et non sunt factivae, sed exemplatae a factivis.
Secundo, quia intellectus quanto est altior et perspicacior, tanto ex
uno potest plura cognoscere. Et quia intellectus divinus est
altissimus, per unam simplicem essentiam suam omnia cognoscit, nec est
ibi aliqua pluralitas formarum idealium, nisi secundum diversos
respectus divinae essentiae ad res cognitas. Sed in intellectu creato
multiplicatur secundum rem quod est unum secundum rem in mente divina,
ut non possit omnia per unum cognoscere; ita tamen quod quanto
intellectus creatus est altior, tanto pauciores habet formas ad plura
cognoscenda efficaces. Et hoc est quod Dionysius dicit, XII cap.
Cael. Hierarch., quod superiores ordines habent scientiam magis
universalem in inferioribus; et in Lib. de causis dicitur, quod
intelligentiae superiores habent formas magis universales: hoc tamen
observato, quod in infimis Angelis sunt formae adhuc universales, in
tantum quod per unam formam possunt cognoscere omnia individua unius
speciei, ita quod illa species sit propria uniuscuiusque particularium
secundum diversos respectus eius ad particularia, sicut essentia divina
efficitur propria similitudo singulorum secundum diversos respectus.
Sed intellectus humanus, qui est ultimus in ordine substantiarum
intellectualium, habet formas in tantum particulatas quod non potest
per unam speciem nisi unum quid cognoscere: et ideo similitudo speciei
existens in intellectu humano non sufficit ad cognoscenda plura
singularia; et propter hoc intellectui adiuncti sunt sensus, quibus
singularia accipiat.
Ad primum ergo dicendum, quod Angelus nullo modo cognoscit singularia
per speciem acquisitam: quia nec per speciem acceptam a re, sic enim
res agerent in intellectum eius, quod est impossibile; neque per
aliquam speciem de novo influxam a Deo revelante ipsi Angelo aliquid
de novo, quia species quas Angelus habet apud se concreatas,
sufficiunt ad omnia cognoscibilia cognoscenda. Sed secundum quod per
altius lumen intellectus Angeli elevatur, in altiores conceptiones ex
illis speciebus prodire potest; sicut etiam ex eisdem phantasmatum
speciebus intellectus prophetae lumine prophetiae adiutus aliquam
cognitionem accipit, ad quam non sufficiebat naturale lumen intellectus
agentis. Restat ergo ut Angelus cognoscat singularia per species
concreatas. Sicut autem per unam speciem concreatam potest cognoscere
diversa individua, ita etiam multo amplius potest per unam cognoscere
quidquid est in uno individuo, ut non oporteat eum aliam speciem
habere, non qua cognoscit colorem, et odorem unius pomi, sed simul
cognoscendo hoc pomum, cognoscit quidquid est in pomo illo et
essentialiter et accidentaliter. Effectus autem non est in causa sua
ut in ea possit cognosci, nisi sit causa determinata ad effectum
illum; sicut patet in causis necessariis, quibus cognoscuntur effectus
earum. Sed causa contingens non determinatur ad effectum suum nisi
quando iam actu producit ipsum. Unde in causa contingente non est
effectus eius ut in ea possit cognosci, nisi quando iam actu productus
est. Et ideo Angelus per species concreatas cognoscens causas
universales omnium singularium contingentium, non cognoscit naturali
cognitione effectus earum antequam sint in actu, sed statim cum actu
sunt.
Ad secundum dicendum, quod, quando aliquid incipit esse praesens,
Angelus de novo cognoscit illud non facta aliqua innovatione in ipso
Angelo, sed in re cognoscibili, in qua est aliquid quod prius non
fuit, quod sine ea cognita non cognoscitur.
Ad tertium dicendum, quod applicatio illa est intelligenda per modum
illum quo Deus ideas ad res cognoscendas applicat, non sicut medium
cognoscibile ad aliud, sed sicut modus cognoscendi ad rem cognitam;
alias nihil valeret ad propositum, sicut ostensum est in obiiciendo.
Ad quartum dicendum, quod intellectus Angeli neque una specie
cognoscit omnia, neque tot species habet quot sunt individua, ut ex
dictis patet.
Ad quintum dicendum, quod illa una species efficitur ratio cognoscendi
quodlibet individuum, secundum respectum ad ipsum, ut ex dictis
patet.
|
|