|
Circa quartum sic proceditur: videtur quod notitia, quae ab
Augustino dicitur proles mentis, non sit in mente sicut accidens in
subiecto.
1. Nullum enim accidens excedit suum subiectum. Sed notitia excedit
mentem, quia mens non solum seipsam, sed et alia per notitiam novit.
Ergo notitia non est accidens mentis.
2. Praeterea, nullum accidens est aequale suo subiecto. Sed
notitia est aequalis menti; alias in notitia, mente et amore non
consisteret imago Trinitatis, quod Augustinus ponit. Ergo notitia
non est accidens mentis.
3. Praeterea, hoc idem videtur ex verbis Augustini, qui in IX
Lib. de Trinit. dicit, quod notitia et amor in anima existunt
substantialiter, vel, ut ita dicam, essentialiter, non tamquam
accidens in subiecto, ut color aut figura in corpore.
Sed contra, notitia mentis nihil aliud esse videtur quam scientia.
Sed scientia est accidens, cum sit in prima specie qualitatis. Ergo
et notitia.
Respondeo. Dicendum, quod notitia quatuor modis accipi potest.
Primo pro ipsa natura cognoscitiva; secundo pro potentia cognitiva;
tertio pro habitu cognoscitivo; quarto pro ipso cognitionis actu.
Sicut etiam hoc nomen sensus, quandoque nominat naturam sensitivam,
prout scilicet est principium huius naturae, quod est sensibile;
quandoque vero nominat ipsam potentiam; quandoque vero actum.
Loquendo ergo de notitia primo modo accepta, constat quod non est in
substantia mentis sicut accidens in subiecto, sed substantialiter et
essentialiter; sicut dicitur, quod rationale est in vivo, et vivum in
ente. Si autem loquamur de notitia tribus aliis modis accepta, sic
dupliciter potest considerari. Vel secundum quod comparatur ad
cognoscentem: et sic inest cognoscenti sicut accidens in subiecto, et
sic non excedit subiectum, quia nunquam invenitur inesse alicui nisi
menti. Vel secundum quod comparatur ad cognoscibile: et ex hac parte
non habet quod insit, sed quod ad aliud sit. Illud autem quod ad
aliquid dicitur, non habet rationem accidentis ex hoc quod est ad
aliquid, sed solum ex hoc quod inest; et inde est quod sola relatio
secundum rationem sui generis cum substantia remanet in divinis, nec
tamen est ibi accidens; et propter hoc notitia secundum considerationem
istam non est in anima sicut in subiecto, et secundum hanc
comparationem excedit mentem in quantum alia a mente per notitiam
cognoscuntur. Secundum hanc etiam considerationem ponitur Trinitatis
imago, quia etiam personae divinae distinguuntur secundum quod ad
alterum sunt. Et secundum hoc etiam est quaedam aequalitas notitiae ad
mentem, in quantum se extendit ad omnia ad quae potest se extendere
mens.
Et sic patet responsio ad obiecta.
|
|