|
Et videtur quod illa fruitio pervenerit usque ad essentiam animae.
1. Anima enim Christi perfecte fruebatur. Sed non esset perfecta
fruitio, si ad essentiam animae non perveniret, sed consisteret tantum
in una potentia, scilicet in superiori ratione. Ergo perveniebat
usque ad essentiam animae.
2. Praeterea, anima Christi perfectius fruebatur quam animae
sanctorum in patria. Sed fruitio sanctorum in patria pertingit usque
ad essentiam animae. Ergo multo fortius in Christo.
Sed contra, nihil fruitur nisi quod cognoscit; quia, secundum
Augustinum fruimur cognitis, in quibus propter se voluntas delectata
conquiescit. Sed cognoscere non est essentiae animae, sed potentiae.
Ergo fruitio ad essentiam animae non perveniebat.
Respondeo. Dicendum, quod fruitio in actu quodam consistit, quo
Deus videtur et amatur. Actus autem non est nisi rei subsistentis.
Unde, proprie loquendo, neque potentia animae fruitur, neque
essentia, sed homo, vel anima per se subsistens; sed tamen potentiae
animae sunt principia operationum vitae, sicut essentia animae est
principium esse viventis. Et secundum hoc oportet dicere, quod
superior ratio, cuius obiectum est res aeterna, qua fruendum est, est
principium fruitionis, quo scilicet anima fruitur; ad alias autem
vires, vel ad animae essentiam, fruitio pertinere non potest nisi per
quamdam redundantiam: prout scilicet ex illa fruitione superioris
rationis aliquis effectus in essentia animae vel in potentiis
inferioribus relinquitur. Et sic aliquo modo perveniebat fruitio ad
essentiam animae Christi in passione, et aliquo modo non. Si enim
consideretur essentia animae in passione Christi prout est actus
corporis, sic fruitio ad eam non perveniebat: alias corpus eius
gloriosum factum fuisset. Similiter nec ad essentiam, secundum quod
est radix inferiorum virium: quia sic fruitionis gaudium dolorem
passionis, qui erat in viribus inferioribus, totaliter evacuasset.
Perveniebat autem ad essentiam animae secundum quod est radix
superioris rationis. Et quia essentia animae est simplex, et est tota
in qualibet potentia; ideo dicitur quod tota anima fruebatur in
Christo: in quantum scilicet est radix superioris rationis; et tota
patiebatur: in quantum scilicet est actus corporis, et radix
inferiorum virium.
Ad primum ergo dicendum, quod non impeditur perfectio rei nisi per hoc
quod tollitur aliquid de essentialibus rei. Gloria autem corporis et
inferiorum virium pertinet ad gaudium accidentale beatitudinis. Et
ideo, quamvis in Christo fruitio non perveniret ad essentiam animae,
secundum quod est actus corporis et secundum quod est radix inferiorum
virium, non sequitur quod fruitio fuerit imperfecta in Christo, sive
beatitudo.
Ad secundum dicendum, quod anima Christi perfectius fruebatur quam
animae sanctorum in patria, loquendo intensive, non autem loquendo
extensive; quia in patria gaudium fruitionis ad inferiores vires et
etiam ad corpus glorificatum perveniet; quod si in Christo fuisset,
viator non fuisset.
|
|