|
Ad primum sic proceditur: videtur quod immensitas divina excludat
pluralitatem personarum.
1. Omne enim immensum, cum sit indeterminatum, stat in uno. Sed
quidquid est in divinis, est immensum. Cum ergo persona sit in
divinis, stabit in uno, ita quod non erunt ibi plures personae.
2. Si dicatur, quod personae hoc modo in uno stant quod omnes sunt
una essentia; contra: sicut essentia est immensa, ita et persona.
Sed immensitas essentiae facit quod sit una essentia tantum. Ergo
immensitas personae facit quod sit una persona tantum.
3. Si dicatur, quod persona non est immensa nisi immensitate
essentiae; contra: persona secundum intellectum addit aliquid supra
essentiam. Sed quidquid intelligitur in divinis, intelligitur ut
immensum. Ergo praeter immensitatem essentiae est in Deo immensitas
personae, quae faciet in divinis unam tantum personam.
Sed contra, est quod dicitur in I Ioan. V, v. 7: tres sunt qui
testimonium dant in caelo.
Respondeo. Dicendum, quod immensitas non excludit pluralitatem,
nisi secundum quod tollit determinationem, quae est pluralitatis
principium primum. Sicut autem dictum est prius, art. 1 huius
quaest., ad 1, duplex est determinatio; scilicet limitationis et
distinctionis. In divinis autem nullo modo cadit determinatio
limitationis. Cadit autem ibi determinatio distinctionis dupliciter:
uno modo secundum quod distinguitur per essentiam ab omnibus creatis ut
non limitatum a limitato; alio modo secundum quod persona distinguitur
a persona per relationem originis: quae quidem distinctio non est
propter aliquam limitationem, sed ratione oppositionis quae est in
relatione: unde hanc distinctionem immensitas divina non excludit, et
per consequens nec pluralitatem personarum.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis persona sit immensa, tamen
immensitas est essentiale, non personale, sicut persona est bona
bonitate essentiali; unde non oportet quod immensitas faciat
indistinctionem in personis, sed solum in esse naturae.
Ad tertium dicendum quod persona non dicitur aliquid secundum
intellectum addere supra essentiam, quasi intellectus debeat
intelligere aliquid additum essentiae: esset enim intellectus falsus;
sed quia intelligendo personam, intelligo essentiam de necessitate,
sed non e converso. Unde obiectio non procedit.
|
|