|
Quaestio nostra circa tria versatur. Primo circa ea quae pertinent ad
naturam. Secundo circa ea quae pertinent ad culpam et gratiam.
Tertio circa ea quae pertinent ad poenam vel gloriam. Circa primum
quaerebatur: primo de pertinentibus ad naturam creatam, secundo de
pertinentibus ad naturam increatam. Circa naturam increatam duo
quaerebantur.
1. Primo an senarius numerus, secundum quem omnes creaturae dicuntur
esse perfectae, sit creator, vel creatura.
2. Secundo de rationibus idealibus quae sunt in mente divina; utrum
per prius respiciant exemplata, scilicet creaturas, ratione suae
singularitatis, vel ratione naturae specificae.
|
|