|
Ad primum sic proceditur: videtur quod necesse sit semper eligere
meliorem.
1. Dicitur enim IV regum, X, 3: eligite meliorem (...) et
eum ponite super solium patris sui. Ergo multo fortius in
spiritualibus officiis meliores praeeligendi sunt.
2. Praeterea, I ad Tim., III, 2, super illud, oportet
episcopum irreprehensibilem esse, dicit Glossa: talis eligatur
pontifex, cuius comparatione ceteri grex dicantur. Ergo oportet in
episcopum semper eligere meliorem.
3. Praeterea, Leo Papa dicit: ille qui melior est in presbyteris
et diaconibus, in episcopum eligatur.
4. Praeterea, ille qui est propinquior, ad hereditatem possidendam
debet praeferri. Sed Christo, cuius patrimonium possident clerici et
praelati, est propinquior qui est melior. Ergo ad praelationes et
officia ecclesiastica semper sunt meliores eligendi.
5. Praeterea, si alicui commissum esset a domino suo ut ei fidelem
et idoneum ministrum quaereret, non ageret fideliter erga dominum
suum, si praetermisso magis idoneo minus idoneum acciperet. Ergo
multo magis peccat ille cui commissum est eligere aliquem in ministerium
Dei, si non eligat meliorem.
Sed contra, est quod decretalis dicit, quod sufficit eligere bonum,
nec requiritur quod melior eligatur.
Respondeo. Dicendum, quod aliquis homo potest dici bonus vel melior
altero dupliciter. Uno modo simpliciter; et sic melior est qui in
caritate est perfectior. Alio modo secundum quid; et sic dicitur
aliquis melior altero vel ad militiam, vel ad magisterium, vel ad
praelationem, vel ad aliquid huiusmodi, qui non est melior
simpliciter: eo quod in singulis officiis tam spiritualibus quam
corporalibus requiruntur aliqua praeter moralem bonitatem ad hoc quod
aliquis sit idoneus ad illud officium exequendum. Dicendum est ergo,
quod oportet eligere ad praelationem vel ecclesiasticum officium aliquem
qui sit bonus simpliciter; quia per quodlibet peccatum mortale aliquis
redditur indignus ad quodlibet spirituale exequendum: unde dicit
Dionysius in epistola ad Demophilum monachum, loquens de sacerdote
qui non est gratia illuminatus: non est iste sacerdos, sed inimicus
dolosus, delusor sui ipsius, et lupus supra dominicum populum, pelle
armatus ovina. Non tamen oportet quod semper eligatur ille qui est
melior simpliciter. Possibile est enim quod illi qui est in caritate
perfectior, deficiant multa quae requiruntur ad hoc quod aliquis sit
praelatus idoneus, quae in alio qui est minoris caritatis,
inveniuntur: ut sunt scientia, industria, potentia, et alia
huiusmodi. Unde non oportet semper eligere meliorem simpliciter, sed
eum qui sit melior ad hoc officium. Si autem eligat quis eum quem
reputat minus idoneum ad tale officium, peccat. Non enim potest esse
quod de duobus unus alteri praeeligatur nisi propter aliquid in ipso
consideratum. Illud autem quod consideratur in eo qui est minus
idoneus, ad hoc quod magis idoneo praeferatur, est aliqua conditio
indebite movens: vel familiaritas, vel consanguinitas, vel aliquid
huiusmodi: non enim potest esse aliqua conditio pertinens ad praelati
idoneitatem, ex quo alter simpliciter magis idoneus reputatur; et sic
indebite movet; et sic in tali electione erit ibi acceptio personarum,
quae sine peccato non fit.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur, eligite meliorem,
intelligitur de meliori ad talem dignitatem.
Ad secundum dicendum, quod in comparatione praelati debent esse ceteri
quasi grex, non considerata sola sanctitate morum, sed discretione,
et strenuitate, et aliis huiusmodi, quae in pastore exiguntur ad
regendum.
Ad tertium dicendum sicut ad primum.
Ad quartum dicendum, quod ille qui eligitur in praelatum, non
eligitur quasi ad hereditatem possidendam; quia hereditas
Christianorum non est in terra, sed in caelo, scilicet ipse Deus;
secundum illud Psal. XV, 5: dominus pars hereditatis meae.
Eligitur autem velut dispensator in familia domini alicuius, secundum
illud I Corinth. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros
Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Dispensator autem non
semper eligitur qui est propinquior, sed qui est magis idoneus.
Ad quintum dicendum, quod similiter etiam contingeret in procuratione
servi alicuius domini temporalis quod non oportet quaerere hominem
meliorem simpliciter, sed meliorem ad serviendum.
Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod decretalis
intelligenda est quantum ad hoc quod non semper oportet eligere meliorem
simpliciter, sed sufficit eligere bonum. Vel dicendum, quod non
loquitur quantum ad forum conscientiae, sed quantum ad forum
contentiosum, in quo non reprobatur electio ex hoc quod potest aliquis
alius magis idoneus inveniri, dummodo ille qui eligitur, idoneus sit;
alias omnis electio calumniam pateretur.
|
|