|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod malis praelatis non sit
exhibendus honor.
1. Sicut enim dicit Boetius in libro de consolatione, non possumus
ob honores reverendos iudicare quos ipsis honoribus reputamus indignos.
Sed mali praelati non sunt honoribus digni. Ergo non possunt iudicari
esse reverendi a suis subditis.
2. Praeterea, honor non debetur praelatis malis nisi ratione
praelationis. Cum ergo sunt praelatione indigni, sunt etiam per
consequens indigni ad honores et ad alia omnia quae sunt praelationis
propria.
Sed contra, est quod dicitur Exod. XX, 12: honora patrem
tuum; Glossa, idest praelatum. Cum ergo indefinite loquatur,
videtur quod omnes praelati tam boni quam mali sint honorandi.
Respondeo. Dicendum, quod in praelato duo possumus considerare:
scilicet personam propriam, et dignitatem, secundum quam est quaedam
persona publica. Si ergo praelatus sit malus ratione personae suae,
non est honorandus; quia cum honor sit reverentia alicui exhibita in
testimonium virtutis, falsum testimonium de eo proferret, si quis eum
obtentu propriae personae honoraret; contra illud quod dicitur Exod.
cap. XX, 16: non loquaris contra proximum tuum falsum
testimonium. Sed in quantum est persona publica, sic gerit typum et
locum non sui ipsius, sed alterius, scilicet Christi, in Ecclesia,
vel reipublicae, ut dominus in saecularibus dignitatibus; et sic valor
eius non computatur secundum personam, sed secundum eum cuius loco
praesidet; sicut est de lapillo, qui in computationibus ponitur loco
centum marcarum, cum in se nihil valeat, ut dicitur Prov. cap.
XXVI, 8: sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii: ita qui
tribuit insipienti honorem. Mercurius enim dicebatur Deus latrocinii
et mercationis. Et ita est ei honor exhibendus non propter se, sed
propter eum cuius locum obtinet, sicut adoratio imaginis refertur ad
prototypum, ut dicit Damascenus. Unde et malus praelatus idolo
comparatur, Zach. XI, 17: o pastor, et idolum, derelinquens
gregem.
Ad primum ergo dicendum, quod intentio Boetii est dicere, quod mali
homines non iudicantur ut reverendi in propriis personis, quamvis eis
exhibeamus honores propter officia in quibus sunt constituti.
Ad secundum dicendum, quod malus praelatus et indignus est praelatione
et honoribus qui praelato debentur; sed ille cuius vicem gerit, dignus
est ut eius vicario talis honor exhibeatur; sicut beata virgo digna est
ut eius imaginem depictam in pariete revereamur, quamvis tali
reverentia ipsa imago digna non sit.
|
|