|
Ad primum sic proceditur: videtur quod oratio plus valeat pro se facta
quam pro alio.
1. Ita enim dicitur in quadam Glossa, quod speciales orationes plus
valent. Sed illa est maxime specialis qua quis pro se orat. Ergo
plus valet oratio pro se facta quam pro alio.
2. Praeterea, ut dicitur in Lib. de spiritu et anima, oratio
nihil aliud est quam devotio mentis in Deum. Sed magis devote aliquis
orat pro se quam pro alio. Ergo plus valet oratio pro se facta quam
pro alio.
Sed contra, oratio tanto amplius valet quanto magis est devota. Sed
quandoque quis devotius orat pro alio quam pro seipso. Ergo plus valet
oratio pro alio quam pro seipso.
Respondeo. Dicendum, quod duplex est valor orationis. Unus qui est
orationis proprius, secundum quem dicitur valere oratio ad impetrandum
illud quod petitur; sicut oratio Petri valuit ad suscitationem
Thabitae. Alius valor est communis orationi et aliis operibus
virtutum, secundum quod oratio valere dicitur ad merendum aliquid ipsi
oranti prout caritate informatur; sicut oratio Petri qua suscitationem
Thabitae impetravit, fuit meritoria Petro vitae aeternae, in quantum
erat actus caritate informatus. Loquendo ergo de primo valore,
ceteris paribus, plus valet oratio facta pro se quam pro alio; quia
efficacia orationis in impetrando potest amittere suum effectum, quando
pro alio fit, ex aliquo impedimento quod invenitur in eo pro quo
oratur. Unde una de conditionibus orationis quae faciunt eam efficacem
ad impetrandum, est ut aliquis pro se oret. Quantum autem ad secundum
valorem oratio magis valet quae ex maiori caritate procedit, sive pro
se, sive pro alio fiat. Si autem de interiori caritate per exteriora
opera debeat iudicari, tunc ista comparatio potest dupliciter
intelligi. Uno modo ut aliquis ita oret pro alio, quod etiam pro
seipso; et tunc maioris meriti est pro alio orare et pro seipso quam
pro se tantum: maioris enim meriti est amicum benevolum et beneficum
esse sibi et alii quam sibi tantum. Alio modo potest intelligi, ut
aliquis oret pro alio, et non pro se; et sic ostenderetur esse alteri
benevolus magis quam sibi; et ita peccaret in ordine caritatis magis
alium quam se diligens. Et hoc modo intelligendo comparationem,
melius est orare pro se quam pro alio.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa non est ad propositum, quia
specialis oratio dicitur in Glossa illa pro quocumque specialiter
fiat, sive pro se sive pro alio.
Ad secundum dicendum, quod licet ut pluries homo pro seipso devotius
oret, tamen quandoque devotius pro alio; et ita secundum hoc non
potest sumi universale iudicium, quae oratio plus valeat.
Similiter dicendum ad illud in contrarium.
|
|