|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod suffragia Ecclesiae
specialiter facta pro aliquo divite, aequaliter valeant pauperi pro quo
non fiunt, si sit aequalis meriti.
1. Ut enim dicit Augustinus, huiusmodi suffragia tantum valent
unicuique post mortem, quantum meruit vivens ut sibi prodessent. Sed
praedicti duo aequaliter meruerunt. Ergo aequaliter eis praedicta
suffragia prosunt.
2. Praeterea, passio Christi semper plus prodest ei qui maioris est
meriti. Sed Missa, quae est praecipuum suffragiorum, est memoria
passionis dominicae. Ergo aequaliter prosunt eis qui sunt aequalis
meriti.
1. Contra. Deus accipit huiusmodi suffragia secundum intentionem
facientis. Sed faciens intendit quod plus prosint diviti pro quo
facit. Ergo ei plus prosunt.
2. Praeterea, non est dicendum quod frustretur pia intentio eorum
qui pro suis caris specialia suffragia faciunt. Frustraretur autem,
si eis specialius non prodessent. Ergo magis prosunt eis pro quibus
fiunt.
Respondeo. Dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod suffragia Ecclesiae specialiter pro aliquo facta, valent
omnibus qui sunt in Purgatorio; aequaliter quidem his qui sunt
aequalis meriti, plus vero his qui sunt maioris meriti, minus his qui
sunt minoris; sicut candela accensa pro aliquo divite in aliqua domo,
ubi sunt multi alii, aequaliter prodest aliis qui sunt aequalis visus,
plus vero his qui sunt maioris, minus his qui sunt minoris, quamvis
sit diviti magis ad quemdam honorem prae aliis; et sicut etiam lectio
quae legitur specialiter pro aliquo clerico, multis simul audientibus,
aequaliter valet his qui sunt aequalis capacitatis, plus his qui sunt
maioris, minus vero his qui minoris. Alii vero dicunt, quod
suffragia plus valent his pro quibus specialiter fiunt. Utraque autem
opinio secundum aliquid vera est. Ad cuius evidentiam sciendum est,
quod opera unius non valent alteri quantum ad praemium essentiale, quia
sic unusquisque ex propriis actibus iudicatur; sed solum quantum ad
aliquod accidentale gaudium, vel quantum ad remissionem alicuius poenae
temporalis. Et sic suffragia vivorum possunt prodesse defunctis.
Huiusmodi autem communicatio operum contingit dupliciter. Uno modo ex
unione caritatis, qua omnes Christi fideles efficiuntur unum corpus.
Et sic actus unius quodammodo redundat in iuvamentum alterius, sicut
etiam in membris nostris corporalibus videmus. Et sic iuvatur aliquis
ex actu alterius, in quantum quilibet existens in caritate, gaudet de
quolibet bono opere; et quanto est maioris caritatis, tanto amplius
gaudet, sive sit in Purgatorio, sive in Paradiso, sive etiam in
mundo. Et quantum ad hoc est vera prima opinio. Alio modo actus
unius fit communis alteri per intentionem facientis, quia facit pro
illo vel vice illius; quod valet praecipue in debitis solvendis. Et
sic suffragia Ecclesiae valent defunctis, in quantum vivus solvit Deo
satisfactionem quam mortuus solvere tenebatur; et sic valor suffragii
sequitur intentionem facientis. Et quantum ad hoc secunda opinio vera
est.
Ad primum ergo dicendum, quod meritum illud de quo loquitur
Augustinus est meritum conditionatum: meretur enim aliquis vivens ut
sibi suffragia post mortem valeant, si pro eo fiant: quae quidem
conditio extat in uno, et non extat in alio; et ideo non aequaliter
prosunt utrique.
Ad secundum dicendum, quod passio Christi fuit exhibita pro omnibus,
sacrificium autem Missae specialiter pro aliquibus offertur: et ideo
non est simile.
Alia duo concedimus.
|
|