|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod votum simplex continentiae
dirimat matrimonium contractum.
Si enim aliquis det alicui quod prius alteri dederat, secunda ratio
nulla est. Sed ille qui emittit simplex votum continentiae, dat
corpus suum Deo. Ergo, cum postea contrahendo matrimonium det corpus
suum uxori, contractus iste matrimonii nihil valere videtur et cetera.
Sed contra, est quod decretalis dicit, quod votum simplex matrimonium
impedit contrahendum, sed non dirimit contractum.
Respondeo. Dicendum, quod votum simplex non dirimit matrimonium
contractum, sed solum solemne: cuius ratio patet, si differentia
utriusque voti inspiciatur. In voto enim simplici est sola promissio,
qua quis promittit Deo se continentiam servaturum. Ex sola autem
promissione non transfertur dominium: unde si aliquis promittat rem
aliquam alicui, et postea det eamdem alteri, huiusmodi donatio non
potest rescindi per priorem promissionem, quamvis male faciat dando.
Et sic ille qui emisit votum simplex continentiae, potest postmodum
corpus suum tradere uxori; et quamvis peccet hoc faciendo, tamen
matrimonium non dirimetur propter votum praecedens. In voto autem
solemni est simul promissio et collatio. Tunc enim est votum solemne,
quando simul aliquis cum voto consecratur Deo, et ponitur in aliquo
statu sanctitatis vel per susceptionem ordinis, vel per professionem
certae regulae. Et sic non potest ulterius corpus suum tradere uxori;
et si tradit, contractus nullus est. Et sic matrimonium dirimitur per
votum solemne, non autem per simplex.
Ratio autem in contrarium adducta falsum supponit; scilicet quod per
votum simplex aliquis det corpus suum Deo: non enim dat, sed
promittit.
|
|