|
Deinde quaerebatur de his quae pertinent ad culpam. Et circa hoc
quaerebantur quinque.
1. Primo utrum peccet qui ad Ecclesiam vadit propter
distributiones, qui alias non iret, quamvis a principio praebendam
acceperit ut Deo serviret.
2. Secundo utrum aliquis habens de superfluo, peccet, si non det
pauperi petenti.
3. Tertio utrum quando sunt diversae opiniones de aliquo facto, ille
qui sequitur minus tutam, peccet, sicut de pluralitate praebendarum.
4. Quarto utrum mendacium semper sit peccatum.
5. Quinto utrum quantum aliquis intendit peccare, tantum peccet.
|
|