|
Ad primum sic proceditur: videtur quod ille qui vadit ad Ecclesiam
propter distributiones, alias non iturus, peccet.
Ipse enim videtur ponere obsequium divinum, quod est impretiabile,
sub pretio rei temporalis. Ergo committit simoniam; et ita videtur
quod mortaliter peccet.
Sed contra, ille qui fecit votum bona intentione, si postmodum in
prosecutione voti mutetur voluntas eius, ut invitus faciat quod volens
promisit, non evacuatur meritum voti, ut videtur Anselmus dicere in
libro de similitudinibus. Ergo, eadem ratione, qui accipit
praebendam ut Deo serviat, non peccabit, quamvis postea mutetur eius
intentio.
Respondeo. Dicendum, quod ad evidentiam huius quaestionis notandum
est, quod aliquis actus dicitur esse spiritualis dupliciter. Uno modo
ex parte principii; quando scilicet actus competit alicui personae
propter aliquid spirituale quod in ipso est; sicut episcopo consecrare
basilicas, et diacono legere Evangelium. Et in talibus actibus
committitur simonia, si aliquis intendat suum actum vendere. Alio
modo est aliquis actus spiritualis non ex parte principii, sed ex parte
finis tantum; sicut docere liberales artes, quarum veritas spiritualis
est; sed huiusmodi doctrina non competit alicui propter aliquod
spirituale officium, cum etiam gentilibus liceat huiusmodi artes
docere. Et in his actibus committitur simonia, si vendatur finis,
qui spiritualis est, scilicet ipsa veritas, non autem si aliquis sua
opera locet. Celebrare ergo divinum officium in Ecclesia, est actus
spiritualis primo modo: competit enim alicui ex hoc quod est clericus;
et ideo simoniam committit qui huiusmodi actum vendere intendit. In
qualibet enim venditione pretium accipitur quasi finis. Et ideo in
praedicto casu distinguendum est. Si enim huiusmodi distributiones
recipit quasi finem sui operis principaliter intentum, simoniam
committit, et ita mortaliter peccat. Si autem habet principalem finem
Deum in tali actu, ad huiusmodi autem distributiones respicit
secundario, non quasi in finem, sed sicut in id quod est necessarium
ad suam sustentationem; constat quod non vendit actum spiritualem, et
ita simoniam non committit, nec peccat. Sic enim acceptio
distributionum non erit causa quare ad Ecclesiam vadat, sed proprie
huiusmodi determinatio quare nunc vadat, et non alia vice.
Et sic patet responsio ad primum, quia non ponit impretiabile sub
pretio.
Ad illud vero quod contra obiicitur, dicendum, quod tunc in vovente
non evacuatur meritum voti, quando intentio voventis fertur super
licitum; ut cum aliquis vellet non facere illud quod vovit, si non
vovisset. Si autem feratur directe super illicitum, tunc evacuatur
meritum voti; ut cum aliquis vult absolute illud non facere quod
vovit. Ille autem qui vult ire ad Ecclesiam pro pecunia sicut pro
fine principali, habet voluntatem delatam super illicitum, et ideo
peccat.
|
|