|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod ille qui non dat pauperi
petenti, si habeat de superfluo, peccet.
1. Facere enim eleemosynam de superfluo est in praecepto, Lucae
XI, 41: verumtamen, si quid superest date eleemosynam. Ergo
peccat, si petenti non tribuat.
2. Praeterea, aliquis tenetur inquirere de his quae sunt necessaria
ad salutem, ut aliquis subveniat existenti in extrema necessitate.
Ergo tenetur quilibet inquirere, utrum pauper sit in extrema
necessitate, vel statim ei dare.
In contrarium est, quia sic videtur quod omnes essent damnati.
Respondeo. Dicendum, quod circa hoc distinguendum est. Supposito
enim quod aliquis habeat de superfluo et respectu individui et respectu
personae, quod tenetur pauperibus erogare; aut videt in paupere
petente evidentia signa extremae necessitatis, aut non. Si videt,
certum est quod tenetur dare, et peccat non dando; in hoc enim casu
loquitur Ambrosius: pasce fame morientem: si non paveris,
occidisti. Si vero non appareant, tunc non tenetur dare pauperi
petenti; quia quamvis teneatur dare superfluum pauperibus, non tamen
tenetur omnibus dare, nec huic dare; sed tenetur distribuere secundum
quod sibi visum fuerit opportunum. Nec tenetur inquirere, quia hoc
esset nimis grave, quod de omnibus pauperibus inquireret; et
praecipue, cum ad eum qui necessitatem patitur, pertineat ut
necessitatem suam exponat.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|