|
Circa tertium sic proceditur: videtur quod ille qui habet plures
praebendas, peccet, ex hoc ipso quod opiniones magistrorum sunt in
contrarium.
Quicumque enim committit se discrimini in his quae sunt ad salutem,
peccat. Sed iste committit se discrimini, ut videtur, cum faciat
contra multorum peritorum sententiam. Ergo videtur quod peccet.
Sed contra, potest esse quod in tali casu aliquis adhibeat
diligentiam, inquirens an habere plures praebendas sit licitum, nec
invenit aliquid quod eum moveat ad hoc quod sit illicitum. Ergo
videtur quod sine peccato possit plures praebendas habere.
Respondeo. Dicendum, quod duobus modis aliquis ad peccatum
obligatur: uno modo, faciendo contra legem, ut cum aliquis
fornicatur; alio modo, faciendo contra conscientiam, etsi non sit
contra legem: ut si conscientia dictat alicui, quod levare festucam de
terra sit peccatum mortale. Ex conscientia autem obligatur aliquis ad
peccatum, sive habeat certam fidem de contrario eius quod agit, sive
etiam habeat opinionem cum aliqua dubitatione. Illud autem quod agitur
contra legem, semper est malum; nec excusatur per hoc quod est
secundum conscientiam. Et similiter quod est contra conscientiam, est
malum, quamvis non sit contra legem. Quod autem nec contra
conscientiam nec contra legem est, non potest esse peccatum. Dicendum
est ergo, quod quando duae sunt opiniones contrariae de eodem, oportet
esse alteram veram et alteram falsam. Aut ergo ille qui facit contra
opinionem magistrorum, utpote habendo plures praebendas, facit contra
veram opinionem; et sic, cum faciat contra legem Dei, non excusatur
a peccato, quamvis non faciat contra conscientiam. Sic enim contra
legem Dei facit. Aut illa opinio non est vera, sed magis contraria,
quam iste sequitur, ita quod vere licet habere plures praebendas: et
tunc distinguendum est: quia aut talis habet conscientiam de
contrario, et sic iterum peccat contra conscientiam faciens, quamvis
non contra legem; aut non habet conscientiam de contrario secundum
certitudinem, sed tamen in quamdam dubitationem inducitur ex
contrarietate opinionum: et sic si manente tali dubitatione plures
praebendas habet, periculo se committit, et sic proculdubio peccat,
utpote magis amans beneficium temporale quam propriam salutem; aut ex
contrariis opinionibus in nullam dubitationem adducitur, et sic non
committit se discrimini, nec peccat.
Unde patet solutio ad obiecta.
|
|