|
Ad primum sic proceditur: videtur quod senarius praedictus sit
creator.
1. Remota enim omni creatura, perfectio non remanet nisi in
creatore. Sed remota omni creatura facta in operibus sex dierum,
remanet perfectio in numero senario; unde dicit Augustinus, IV
super Genesim ad litteram: itaque si ista non essent, scilicet opera
sex dierum, perfectus ille esset, scilicet senarius; nisi autem ille
perfectus esset, ista secundum eum perfecta non fierent. Ergo
senarius numerus est creator.
2. Sed dicebat, quod Augustinus loquitur de senario quantum ad
ideam senarii, quae est in mente divina. Contra: sicut remotis
omnibus creaturis, remanet perfectio in idea senarii numeri, ita
remanet idea lapidis in mente divina. Ergo in hoc non haberet senarius
numerus aliquam praeeminentiam ad lapidem: quod tamen videtur esse
contra intentionem Augustini.
3. Praeterea, illud quod est permanentius omni creatura, non est
creatum, sed creator. Senarius autem numerus est permanentior caelo
et terra, quae tamen videntur esse permanentissimae creaturae; unde
Augustinus dicit, IV super Genesim ad litteram: facilius est
caelum et terram transire, quae secundum senarium numerum fabricata
sunt, quam effici posse ut senarius numerus non suis partibus
compleatur. Ergo senarius non est creatura sed creator.
Sed contra, creatoris perfectio non consistit ex partibus, nec est in
eo aliquid habens partes. Sed, sicut dicit Augustinus in eodem
Lib.: invenimus senarium numerum esse perfectum ea ratione quod suis
partibus compleatur. Ergo senarius numerus non est creator, sed
creatura.
Respondeo. Dicendum, quod, secundum Avicennam in sua metaphysica,
triplex est alicuius naturae consideratio. Una, prout consideratur
secundum esse quod habet in singularibus; sicut natura lapidis in hoc
lapide et in illo lapide. Alia vero est consideratio alicuius naturae
secundum esse suum intelligibile; sicut natura lapidis consideratur
prout est in intellectu. Tertia vero est consideratio naturae
absoluta, prout abstrahit ab utroque esse; secundum quam
considerationem consideratur natura lapidis, vel cuiuscumque alterius,
quantum ad ea tantum quae per se competunt tali naturae. Harum quidem
trium considerationum duae semper uniformiter eumdem ordinem servant:
prior enim est consideratio alicuius naturae absoluta quam consideratio
eius secundum esse quod habet in singularibus; sed tertia consideratio
naturae, quae est secundum esse quod habet in intellectu, non semper
habet eumdem ordinem ad alias considerationes. Consideratio enim
naturae secundum esse quod habet in intellectu qui accipit a rebus,
sequitur utramque aliarum considerationum. Hoc enim ordine scibile
praecedit scientiam, et sensibile sensum, sicut et movens motum, et
causa causatum. Sed consideratio naturae secundum esse quod habet in
intellectu causante rem, praecedit alias duas considerationes. Cum
enim intellectus artificis adinvenit aliquam formam artificiati, ipsa
natura seu forma artificiati in se considerata, est posterior
intellectu artificis; et per consequens etiam arca sensibilis, quae
talem formam vel speciem habet. Sicut autem se habet intellectus
artificis ad artificiata, ita se habet intellectus divinus ad omnes
creaturas. Unde uniuscuiusque naturae causatae prima consideratio est
secundum quod est in intellectu divino; secunda vero consideratio est
ipsius naturae absolute; tertia secundum quod habet esse in rebus
ipsis, vel in mente angelica; quarta secundum esse quod habet in
intellectu nostro. Et ideo Dionysius dicit, XII cap. de Divin.
Nomin., hunc ordinem assignans, quod primo inter omnia est ipse
substantificator rerum Deus; postea vero ipsa dona Dei, quae
creaturis exhibentur, et universaliter et particulariter considerata,
ut per se pulchritudinem, per se vitam, quam dicit esse donum ex Deo
proveniens, idest ipsam naturam vitae; deinde ipsa participantia
universaliter et particulariter considerata, quae sunt res in quibus
natura esse habet. In his ergo illud quod est prius, semper est ratio
posterioris; et remoto posteriori remanet prius, non autem e
converso; et inde est quod hoc quod competit naturae secundum absolutam
considerationem, est ratio quare competat naturae alicui secundum esse
quod habet in singulari, et non e converso. Ideo enim Socrates est
rationalis, quia homo est rationalis, et non e converso; unde dato
quod Socrates et Plato non essent, adhuc humanae naturae rationalitas
competeret. Similiter etiam intellectus divinus est ratio naturae
absolute consideratae, et in singularibus; et ipsa natura absolute
considerata et in singularibus est ratio intellectus humani, et
quodammodo mensura ipsius. Possunt ergo verba Augustini intelligi de
senario dupliciter. Uno modo ut per senarium numerum intelligatur ipsa
natura senarii absolute, cui primo et per se competit perfectio; quae
quidem est ratio perfectionis eorum quae senarium participant: unde
remotis omnibus quae senario perficiuntur, adhuc perfectio naturae
senarii competit. Et hoc modo senarius nominat naturam creatam. Alio
modo potest intelligi senarius secundum esse quod habet in intellectu
divino; et sic eius perfectio est ratio perfectionis in creaturis
inventae, quae secundum senarium sunt conditae; quibus etiam remotis,
in praedicto senario perfectio remaneret. Sic autem senarius non erit
creatura, sed ratio creaturae in creatore, quae est idea senarii; et
est idem secundum rem quod divina essentia, ratione tantum differens.
Ad primum ergo dicendum quod remotis omnibus creaturis, quae sunt
factae in senario dierum, non dicitur quod perfectio remaneat in
senario numero, quasi senarius numerus aliquod esse habeat in rerum
natura, nulla creatura existente; sed quia remoto omni esse creato,
remanet absoluta consideratio naturae senarii, prout abstrahit a
quolibet esse, et sic attribuitur sibi perfectio; sicut remotis
omnibus singularibus hominibus adhuc remaneret rationalitas
attribuibilis humanae naturae.
Ad secundum dicendum, quod sicut in rebus creatis quaedam sunt magis
communes, et quaedam magis contractae; ita etiam rationes rerum in
Deo magis communium ad plura se extendunt, minus vero communium ad
pauciora; et quia unitas et multitudo sunt omnibus rebus creatis
communia, ideo etiam ratio idealis numeri ad omnes creaturas se
extendit; unde dicit Boetius in Princ. arithmeticae: omnia
quaecumque a primaeva rerum natura constituta sunt, numerorum specie
videntur esse formata. Hoc enim fuit principale in animo conditoris.
Exemplar autem lapidis, aut idea, non se extendit ad omnes
creaturas. Et ideo si senarius accipiatur pro idea senarii quantum ad
hoc, adhuc senarius erit eminentior lapide, id est quam idea lapidis,
prout scilicet ad plura se extendit; et iterum perfectio competit
senario secundum naturam senarii, non autem lapidi.
Ad tertium dicendum, quod non est intentio Augustini dicere, quod si
caelum et terra transeant et ceterae creaturae, senarius remaneret
secundum aliquod esse creatum; sed quia si omnes creaturae ab esse
deficerent, remaneret adhuc natura senarii, prout abstrahit a quolibet
esse huiusmodi, quod eius perfectioni competit; sicut etiam natura
humana manebit talis quod ei competeret rationalitas.
Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod quamvis in
Deo non possit esse aliquid habens partes, tamen potest esse in eo
ratio rei habentis partes, et sic est in eo ratio senarii ex partibus
constituti, et ratio suarum partium.
|
|